Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quod nidos olet alitis superbae;
  2. Nomen nectare dulcius beato,
  3. Quo mallet Cybeles puer vocari
  4. Et qui pocula temperat Tonanti,
  5. Quod si Parrhasia sones in aula,
  6. Respondent Veneres Cupidinesque;
  7. Nomen nobile, molle, delicatum
  8. Versu dicere non rudi volebam:
  9. Sed tu syllaba contumax rebellas.
  10. Dicunt Eiarinon tamen poetae,
  11. Sed Graeci, quibus est nihil negatum
  12. Et quos Ἆρεσ Ἄρεσ decet sonare:
  13. Nobis non licet esse tam disertis,
  14. Qui Musas colimus severiores.
  1. Nomen habes teneri quod tempora nuncupat anni,
  2. Cum breve Cecropiae ver populantur apes;
  3. Nomen Acidalia meruit quod harundine pingi,
  4. Quod Cytherea sua scribere gaudet acu;
  5. Nomen Erythraeis quod littera facta lapillis,
  6. Gemma quod Heliadum pollice trita notet;
  7. Quod pinna scribente grues ad sidera tollant;
  8. Quod decet in sola Caesaris esse domo.
  1. Si daret autumnus mihi nomen, Oporinos essem,
  2. Horrida si brumae sidera, Chimerinos;