Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Hyblam quod sapit Atticosque flores,
  2. Quod nidos olet alitis superbae;
  3. Nomen nectare dulcius beato,
  4. Quo mallet Cybeles puer vocari
  5. Et qui pocula temperat Tonanti,
  6. Quod si Parrhasia sones in aula,
  7. Respondent Veneres Cupidinesque;
  8. Nomen nobile, molle, delicatum
  9. Versu dicere non rudi volebam:
  10. Sed tu syllaba contumax rebellas.
  11. Dicunt Eiarinon tamen poetae,
  12. Sed Graeci, quibus est nihil negatum