Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quo pars optima nominatur anni,
  2. Hyblam quod sapit Atticosque flores,
  3. Quod nidos olet alitis superbae;
  4. Nomen nectare dulcius beato,
  5. Quo mallet Cybeles puer vocari
  6. Et qui pocula temperat Tonanti,
  7. Quod si Parrhasia sones in aula,
  8. Respondent Veneres Cupidinesque;
  9. Nomen nobile, molle, delicatum
  10. Versu dicere non rudi volebam:
  11. Sed tu syllaba contumax rebellas.
  12. Dicunt Eiarinon tamen poetae,
  13. Sed Graeci, quibus est nihil negatum
  14. Et quos Ἆρεσ Ἄρεσ decet sonare:
  15. Nobis non licet esse tam disertis,
  16. Qui Musas colimus severiores.
  1. Nomen habes teneri quod tempora nuncupat anni,
  2. Cum breve Cecropiae ver populantur apes;
  3. Nomen Acidalia meruit quod harundine pingi,
  4. Quod Cytherea sua scribere gaudet acu;
  5. Nomen Erythraeis quod littera facta lapillis,
  6. Gemma quod Heliadum pollice trita notet;