Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Dicunt Eiarinon tamen poetae,
  2. Sed Graeci, quibus est nihil negatum
  3. Et quos Ἆρεσ Ἄρεσ decet sonare:
  4. Nobis non licet esse tam disertis,
  5. Qui Musas colimus severiores.
  1. Nomen habes teneri quod tempora nuncupat anni,
  2. Cum breve Cecropiae ver populantur apes;
  3. Nomen Acidalia meruit quod harundine pingi,
  4. Quod Cytherea sua scribere gaudet acu;
  5. Nomen Erythraeis quod littera facta lapillis,
  6. Gemma quod Heliadum pollice trita notet;
  7. Quod pinna scribente grues ad sidera tollant;
  8. Quod decet in sola Caesaris esse domo.
  1. Si daret autumnus mihi nomen, Oporinos essem,
  2. Horrida si brumae sidera, Chimerinos;
  3. Dictus ab aestivo Therinos tibi mense vocarer:
  4. Tempora cui nomen verna dedere, quis est?
  1. Hunc, quem mensa tibi, quem cena paravit amicum,
  2. Esse putas fidae pectus amicitiae?
  3. Aprum amat et mullos et sumen et ostrea, non te.