Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sed tu syllaba contumax rebellas.
  2. Dicunt Eiarinon tamen poetae,
  3. Sed Graeci, quibus est nihil negatum
  4. Et quos Ἆρεσ Ἄρεσ decet sonare:
  5. Nobis non licet esse tam disertis,
  6. Qui Musas colimus severiores.
  1. Nomen habes teneri quod tempora nuncupat anni,
  2. Cum breve Cecropiae ver populantur apes;
  3. Nomen Acidalia meruit quod harundine pingi,
  4. Quod Cytherea sua scribere gaudet acu;