Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Cum vicere duas dona minora deas,
  2. Mansisses, Helene, Phrygiamque redisset in Iden
  3. Dardanius gemino cum Ganymede Paris.
  1. Si nimius videor seraque coronide longus
  2. Esse liber, legito pauca: libellus ero.
  3. Terque quaterque mihi finitur carmine parvo
  4. Pagina: fac tibi me quam cupis ipse brevem.
  1. Festinata prior, decimi mihi cura libelli
  2. Elapsum manibus nunc revocavit opus.
  3. Nota leges quaedam, sed lima rasa recenti;
  4. Pars nova maior erit: lector, utrique fave,
  5. Lector, opes nostrae: quem cum mihi Roma dedisset.
  6. 'Nil tibi quod demus maius habemus' ait.
  7. 'Pigra per hunc fugies ingratae flumina Lethes
  8. Et meliore tui parte superstes eris.
  9. Marmora Messallae findit caprificus, et audax
  10. Dimidios Crispi mulio ridet equos:
  11. At chartis nec furta nocent et saecula prosunt,
  12. Solaque non norunt haec monumenta mori.'
  1. Vernaculorum dicta, sordidum dentem,
  2. Et foeda linguae probra circulatricis,
  3. Quae sulphurato nolit empta ramento
  4. Vatiniorum proxeneta fractorum,
  5. Poeta quidam clancularius spargit
  6. Et volt videri nostra. Credis hoc, Prisce?
  7. Voce ut loquatur psittacus coturnicis
  8. Et concupiscat esse Canus ascaules?
  9. Procul a libellis nigra sit meis fama,
  10. Quos rumor alba gemmeus vehit pinna:
  11. Cur ego laborem notus esse tam prave,
  12. Constare gratis cum silentium possit?
  1. Qui legis Oedipoden caligantemque Thyesten,
  2. Colchidas et Scyllas, quid nisi monstra legis?
  3. Quid tibi raptus Hylas, quid Parthenopaeus et Attis,
  4. Quid tibi dormitor proderit Endymion?
  5. Exutusve puer pinnis labentibus? aut qui
  6. Odit amatrices Hermaphroditus aquas?
  7. Quid te vana iuvant miserae ludibria chartae?
  8. Hoc lege, quod possit dicere vita 'Meum est.'
  9. Non hic Centauros, non Gorgonas Harpyiasque
  10. Invenies: hominem pagina nostra sapit.
  11. Sed non vis, Mamurra, tuos cognoscere mores
  12. Nec te scire: legas Aetia Callimachi.
  1. Quisquis stolaeve purpuraeve contemptor,
  2. Quos colere debet, laesit impio versu,
  3. Erret per urbem pontis exul et clivi,
  4. Interque raucos ultimus rogatores
  5. Oret caninas panis inprobi buccas;
  6. Illi December longus et madens bruma
  7. Clususque fornix triste frigus extendat:
  8. Vocet beatos clamitetque felices,
  9. Orciniana qui feruntur in sponda.
  10. At cum supremae fila venerint horae
  11. Diesque tardus, sentiat canum litem
  12. Abigatque moto noxias aves panno.
  13. Nec finiantur morte supplicis poenae,
  14. Sed modo severi sectus Aeaci loris,
  15. Nunc inquieti monte Sisyphi pressus,
  16. Nunc inter undas garruli senis siccus
  17. Delasset omnis fabulas poetarum:
  18. Et cum fateri Furia iusserit verum,
  19. Prodente clamet conscientia 'Scripsi.'
  1. Felices, quibus urna dedit spectare coruscum
  2. Solibus Arctois sideribusque ducem.
  3. Quando erit ille dies, quo campus et arbor et omnis
  4. Lucebit Latia culta fenestra nuru?
  5. Quando morae dulces longusque a Caesare pulvis
  6. Totaque Flaminia Roma videnda via?
  7. Quando eques et picti tunica Nilotide Mauri
  8. Ibitis, et populi vox erit una 'Venit'?
  1. Nympharum pater amniumque, Rhene,
  2. Quicumque Odrysias bibunt pruinas,
  3. Sic semper liquidis fruaris undis,
  4. Nec te barbara contumeliosi
  5. Calcatum rota conterat bubulci;
  6. Sic et cornibus aureis receptis
  7. Et Romanus eas utraque ripa:
  8. Traianum populis suis et urbi,
  9. Thybris te dominus rogat, remittas.
  1. Nubere Paula cupit nobis, ego ducere Paulam
  2. Nolo: anus est. Vellem, si magis esset anus.
  1. Undenis pedibusque syllabisque
  2. Et multo sale nec tamen protervo
  3. Notus gentibus ille Martialis
  4. Et notus populis—quid invidetis?—
  5. Non sum Andraemone notior caballo.
  1. Cum tu, laurigeris annum qui fascibus intras,
  2. Mane salutator limina mille teras,
  3. Hic ego quid faciam? quid nobis, Paule, relinquis,
  4. Qui de plebe Numae densaque turba sumus?
  5. Qui me respiciet, dominum regemque vocabo?
  6. Hoc tu—sed quanto blandius!—ipse facis.
  7. Lecticam sellamve sequar? nec ferre recusas,
  8. Per medium pugnas et prior ire lutum.
  9. Saepius adsurgam recitanti carmina? tu stas
  10. Et pariter geminas tendis in ora manus.
  11. Quid faciet pauper, cui non licet esse clienti?
  12. Dimisit nostras purpura vestra togas.
  1. Nil aliud loqueris, quam Thesea Pirithoumque,
  2. Teque putas Pyladi, Calliodore, parem.
  3. Dispeream, si tu Pyladi praestare matellam
  4. Dignus es aut porcos pascere Pirithoi.
  5. 'Donavi tamen' inquis 'amico milia quinque
  6. Et lotam, ut multum, terve quaterve togam.'
  7. Quid, quod nil unquam Pyladi donavit Orestes?
  8. Qui donat quamvis plurima, plura negat.
  1. Aemiliae gentes et Apollineas Vercellas
  2. Et Phaethontei qui petis arva Padi,
  3. Ne vivam, nisi te, Domiti, dimitto libenter,
  4. Grata licet sine te sit mihi nulla dies:
  5. Sed desiderium tanti est, ut messe vel una
  6. Urbano releves colla perusta iugo.
  7. I precor et totos avida cute combibe soles,—
  8. O quam formosus, dum peregrinus eris!
  9. Et venies albis non cognoscendus amicis
  10. Livebitque tuis pallida turba genis.
  11. Sed via quem dederit, rapiet cito Roma colorem,
  12. Niliaco redeas tu licet ore niger.