Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quae capta est alio nuda Lacaena cycno?
  2. Dat faciem Pollux Hiero, dat Castor Asylo,
  3. Atque in utroque nitet Tyndaris ore soror.
  4. Ista Therapnaeis si forma fuisset Amyclis,
  5. Cum vicere duas dona minora deas,
  6. Mansisses, Helene, Phrygiamque redisset in Iden
  7. Dardanius gemino cum Ganymede Paris.
  1. Si nimius videor seraque coronide longus
  2. Esse liber, legito pauca: libellus ero.
  3. Terque quaterque mihi finitur carmine parvo
  4. Pagina: fac tibi me quam cupis ipse brevem.
  1. Festinata prior, decimi mihi cura libelli
  2. Elapsum manibus nunc revocavit opus.
  3. Nota leges quaedam, sed lima rasa recenti;
  4. Pars nova maior erit: lector, utrique fave,
  5. Lector, opes nostrae: quem cum mihi Roma dedisset.
  6. 'Nil tibi quod demus maius habemus' ait.
  7. 'Pigra per hunc fugies ingratae flumina Lethes
  8. Et meliore tui parte superstes eris.
  9. Marmora Messallae findit caprificus, et audax
  10. Dimidios Crispi mulio ridet equos:
  11. At chartis nec furta nocent et saecula prosunt,
  12. Solaque non norunt haec monumenta mori.'
  1. Vernaculorum dicta, sordidum dentem,
  2. Et foeda linguae probra circulatricis,
  3. Quae sulphurato nolit empta ramento
  4. Vatiniorum proxeneta fractorum,
  5. Poeta quidam clancularius spargit
  6. Et volt videri nostra. Credis hoc, Prisce?
  7. Voce ut loquatur psittacus coturnicis
  8. Et concupiscat esse Canus ascaules?
  9. Procul a libellis nigra sit meis fama,
  10. Quos rumor alba gemmeus vehit pinna:
  11. Cur ego laborem notus esse tam prave,
  12. Constare gratis cum silentium possit?
  1. Qui legis Oedipoden caligantemque Thyesten,
  2. Colchidas et Scyllas, quid nisi monstra legis?
  3. Quid tibi raptus Hylas, quid Parthenopaeus et Attis,