Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quaere alium, cui te tam vano munere iactes:
  2. Quod tibi non possum solvere, Phoebe, meum est.
  1. Quae nova tam similes genuit tibi Leda ministros?
  2. Quae capta est alio nuda Lacaena cycno?
  3. Dat faciem Pollux Hiero, dat Castor Asylo,
  4. Atque in utroque nitet Tyndaris ore soror.