Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Victor Hyperboreo nomen ab orbe tulit;
- Templa deis, mores populis dedit, otia ferro,
- Astra suis, caelo sidera, serta Iovi.
- Herculeum tantis numen non sufficit actis:
- Tarpeio deus hic commodet ora patri.
- Quadringentorum reddis mihi, Phoebe, tabellas:
- Centum da potius mutua, Phoebe, mihi.
- Quaere alium, cui te tam vano munere iactes:
- Quod tibi non possum solvere, Phoebe, meum est.
- Quae nova tam similes genuit tibi Leda ministros?
- Quae capta est alio nuda Lacaena cycno?
- Dat faciem Pollux Hiero, dat Castor Asylo,
- Atque in utroque nitet Tyndaris ore soror.
- Ista Therapnaeis si forma fuisset Amyclis,
- Cum vicere duas dona minora deas,
- Mansisses, Helene, Phrygiamque redisset in Iden
- Dardanius gemino cum Ganymede Paris.
- Si nimius videor seraque coronide longus
- Esse liber, legito pauca: libellus ero.