Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Prima suo gessit pro Iove bella puer;
  2. Solus Iuleas cum iam retineret habenas,
  3. Tradidit inque suo tertius orbe fuit;
  4. Cornua Sarmatici ter perfida contudit Histri,
  5. Sudantem Getica ter nive lavit equum;
  6. Saepe recusatos parcus duxisse triumphos
  7. Victor Hyperboreo nomen ab orbe tulit;
  8. Templa deis, mores populis dedit, otia ferro,
  9. Astra suis, caelo sidera, serta Iovi.
  10. Herculeum tantis numen non sufficit actis:
  11. Tarpeio deus hic commodet ora patri.
  1. Quadringentorum reddis mihi, Phoebe, tabellas:
  2. Centum da potius mutua, Phoebe, mihi.
  3. Quaere alium, cui te tam vano munere iactes:
  4. Quod tibi non possum solvere, Phoebe, meum est.
  1. Quae nova tam similes genuit tibi Leda ministros?