Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. diae tuae laudes suas, quae facilius te fatigare possint,
  2. quam nos satiare, omnis versus ingereret. Quamvis
  3. autem epigrammata a severissimis quoque et summae
  4. fortunae viris ita scripta sint, ut mimicam verborum
  5. licentiam adfectasse videantur, ego tamen illis non per-
  6. misi tam lascive loqui quam solent. Cum pars libri et
  7. maior et melior ad maiestatem sacri nominis tui alli-
  8. gata sit, meminerit non nisi religiosa purificatione
  9. lustratos accedere ad templa debere. Quod ut custo-
  10. diturum me lecturi sciant, in ipso libelli huius limine
  11. profiteri brevissimo placuit epigrammate.
  1. Laurigeros domini, liber, intrature penates
  2. Disce verecundo sanctius ore loqui.
  3. Nuda recede Venus; non est tuus iste libellus:
  4. Tu mihi, tu Pallas Caesariana, veni.
  1. Fastorum genitor parensque Ianus
  2. Victorem modo cum videret Histri,
  3. Tot vultus sibi non satis putavit
  4. Optavitque oculos habere plures:
  5. Et lingua pariter locutus omni