Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Minus itaque ingenio laborandum fuit, in cuius locum
  2. materia successerat: quam quidem subinde aliqua ioco-
  3. rum mixtura variare temptavimus, ne caelesti verecun-
  4. diae tuae laudes suas, quae facilius te fatigare possint,
  5. quam nos satiare, omnis versus ingereret. Quamvis
  6. autem epigrammata a severissimis quoque et summae
  7. fortunae viris ita scripta sint, ut mimicam verborum
  8. licentiam adfectasse videantur, ego tamen illis non per-
  9. misi tam lascive loqui quam solent. Cum pars libri et
  10. maior et melior ad maiestatem sacri nominis tui alli-
  11. gata sit, meminerit non nisi religiosa purificatione
  12. lustratos accedere ad templa debere. Quod ut custo-
  13. diturum me lecturi sciant, in ipso libelli huius limine