Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. propter hoc legentur. Hic tamen, qui operis nostri octa-
  2. vus inscribitur, occasione pietatis frequentius fruitur.
  3. Minus itaque ingenio laborandum fuit, in cuius locum
  4. materia successerat: quam quidem subinde aliqua ioco-
  5. rum mixtura variare temptavimus, ne caelesti verecun-
  6. diae tuae laudes suas, quae facilius te fatigare possint,
  7. quam nos satiare, omnis versus ingereret. Quamvis
  8. autem epigrammata a severissimis quoque et summae
  9. fortunae viris ita scripta sint, ut mimicam verborum
  10. licentiam adfectasse videantur, ego tamen illis non per-