Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Sic nova dum condis, revocas, Auguste, priora
- Debentur quae sunt quaeque fuere tibi.
- Non per mystica sacra Dindymenes,
- Nec per Niliacae bovem iuvencae,
- Nullos denique per deos deasque
- Iurat Gellia, sed per uniones.
- Hos amplectitur, hos perosculatur,
- Hos fratres vocat, hos vocat sorores,
- Hos natis amat acrius duobus.
- His si quo careat misella casu,
- Victuram negat esse se nec horam.
- Eheu, quam bene nunc, Papiriane,
- Annaei faceret manus Sereni!
- Dante tibi turba querulos, Auguste, libellos,
- Nos quoque quod domino carmina parva damus,
- Posse deum rebus pariter Musisque vacare
- Scimus, et haec etiam serta placere tibi.
- Fer vates, Auguste, tuos: nos gloria dulcis,
- Nos tua cura prior deliciaeque sumus.
- Non quercus te sola decet nec laurea Phoebi:
- Fiat et ex hedera civica nostra tibi.
- Have, mi Torani, frater carissime. Epigramma, quod
- extra ordinem paginarum est, ad Stertinium clarissimum
- virum scripsimus, qui imaginem meam ponere in biblio-
- theca sua voluit. De quo scribendum tibi putavi, ne
- ignorares, Avitus iste quis vocaretur. Vale et para ho-
- spitium.
- Note, licet nolis, sublimi pectore vates,
- Cui referet serus praemia digna cinis,
- Hoc tibi sub nostra breve carmen imagine vivat,
- Quam non obscuris iungis, Avite, viris:
- 'Ille ego sum nulli nugarum laude secundus,
- Quem non miraris, sed puto, lector, amas.
- Maiores maiora sonent: mihi parva locuto
- Sufficit in vestras saepe redire manus.'
- Dum Ianus hiemes, Domitianus autumnos,
- Augustus annis commodabit aestates,
- Dum grande famuli nomen adseret Rheni
- Germanicarum magna lux Kalendarum,
- Tarpeia summi saxa dum patris stabunt,
- Dum voce supplex dumque ture placabit
- Matrona divae dulce Iuliae numen:
- Manebit altum Flaviae decus gentis
- Cum sole et astris cumque luce Romana.
- Invicta quidquid condidit manus, caeli est.
- Pauper amicitiae cum sis, Lupe, non es amicae,
- Et queritur de te mentula sola nihil.
- Illa siligineis pinguescit adultera cunnis,
- Convivam pascit nigra farina tuum;
- Incensura nives dominae Setina liquantur,
- Nos bibimus Corsi pulla venena cadi;
- Empta tibi nox est fundis non tota paternis,
- Non sua desertus rura sodalis arat;
- Splendet Erythraeis perlucida moecha lapillis,
- Ducitur addictus, te futuente, cliens;
- Octo Syris suffulta datur lectica puellae,
- Nudum sandapilae pondus amicus erit.
- I nunc et miseros, Cybele, praecide cinaedos:
- Haec erat, haec cultris mentula digna tuis.
- Quantum iam superis, Caesar, caeloque dedisti
- Si repetas et si creditor esse velis,
- Grandis in aetherio licet auctio fiat Olympo
- Coganturque dei vendere quidquid habent,
- Conturbabit Atlans, et non erit uncia tota,
- Decidat tecum qua pater ipse deu=m:
- Pro Capitolinis quid enim tibi solvere templis,