Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et pugnat virtus simpliciore manu.
  2. Sic priscis servatur honos te praeside templis,
  3. Et casa tam culto sub Iove numen habet;
  4. Sic nova dum condis, revocas, Auguste, priora
  5. Debentur quae sunt quaeque fuere tibi.
  1. Non per mystica sacra Dindymenes,
  2. Nec per Niliacae bovem iuvencae,
  3. Nullos denique per deos deasque
  4. Iurat Gellia, sed per uniones.
  5. Hos amplectitur, hos perosculatur,
  6. Hos fratres vocat, hos vocat sorores,
  7. Hos natis amat acrius duobus.
  8. His si quo careat misella casu,
  9. Victuram negat esse se nec horam.
  10. Eheu, quam bene nunc, Papiriane,
  11. Annaei faceret manus Sereni!
  1. Dante tibi turba querulos, Auguste, libellos,
  2. Nos quoque quod domino carmina parva damus,
  3. Posse deum rebus pariter Musisque vacare
  4. Scimus, et haec etiam serta placere tibi.
  5. Fer vates, Auguste, tuos: nos gloria dulcis,
  6. Nos tua cura prior deliciaeque sumus.
  7. Non quercus te sola decet nec laurea Phoebi:
  8. Fiat et ex hedera civica nostra tibi.
  1. Have, mi Torani, frater carissime. Epigramma, quod
  2. extra ordinem paginarum est, ad Stertinium clarissimum
  3. virum scripsimus, qui imaginem meam ponere in biblio-
  4. theca sua voluit. De quo scribendum tibi putavi, ne
  5. ignorares, Avitus iste quis vocaretur. Vale et para ho-
  6. spitium.
  7. Note, licet nolis, sublimi pectore vates,
  8. Cui referet serus praemia digna cinis,
  9. Hoc tibi sub nostra breve carmen imagine vivat,
  10. Quam non obscuris iungis, Avite, viris:
  11. 'Ille ego sum nulli nugarum laude secundus,
  12. Quem non miraris, sed puto, lector, amas.
  13. Maiores maiora sonent: mihi parva locuto
  14. Sufficit in vestras saepe redire manus.'
  1. Dum Ianus hiemes, Domitianus autumnos,
  2. Augustus annis commodabit aestates,