Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Nec pateris, Caesar, saecula cana mori,
  2. Cum veteres Latiae ritus renovantur harenae
  3. Et pugnat virtus simpliciore manu.
  4. Sic priscis servatur honos te praeside templis,
  5. Et casa tam culto sub Iove numen habet;
  6. Sic nova dum condis, revocas, Auguste, priora
  7. Debentur quae sunt quaeque fuere tibi.
  1. Non per mystica sacra Dindymenes,
  2. Nec per Niliacae bovem iuvencae,
  3. Nullos denique per deos deasque
  4. Iurat Gellia, sed per uniones.
  5. Hos amplectitur, hos perosculatur,
  6. Hos fratres vocat, hos vocat sorores,
  7. Hos natis amat acrius duobus.
  8. His si quo careat misella casu,
  9. Victuram negat esse se nec horam.
  10. Eheu, quam bene nunc, Papiriane,
  11. Annaei faceret manus Sereni!