Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Et renoves voltu saecula longa tuo,
- Te primum pia tura rogent, te vota salutent,
- Purpura te felix, te colat omnis honos:
- Tu tamen hoc mavis, Latiae quod contigit urbi
- Mense tuo reducem, Iane, videre deum.
- Solvere dodrantem nuper tibi, Quinte, volebat
- Lippus Hylas, luscus vult dare dimidium.
- Accipe quam primum; brevis est occasio lucri:
- Si fuerit caecus, nil tibi solvet Hylas.
- Emit lacernas milibus decem Bassus
- Tyrias coloris optimi. Lucri fecit.
- 'Adeo bene emit?' inquis. Immo non solvet.
- Pervenisse tuam iam te scit Rhenus in urbem;
- Nam populi voces audit et ille tui:
- Sarmaticas etiam gentes Histrumque Getasque
- Laetitiae clamor terruit ipse novae.
- Dum te longa sacro venerantur gaudia Circo,
- Nemo quater missos currere sensit equos.
- Nullum Roma ducem, nec te sic, Caesar, amavit:
- Te quoque iam non plus, ut velit ipsa, potest.