Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Non illi satis est turbato sordidus auro
- Hermus et Hesperio qui sonat orbe Tagus.
- Omnis habet sua dona dies: nec linea dives
- Cessat, et in populum multa rapina cadit;
- Nunc veniunt subitis lasciva nomismata nimbis,
- Nunc dat spectatas tessera larga feras,
- Nunc implere sinus securos gaudet et absens
- Sortitur dominos, ne laceretur, avis.
- Quid numerem currus ter denaque praemia palmae,
- Quae dare non semper consul uterque solet?
- Omnia sed, Caesar, tanto superantur honore,
- Quod spectatorem te tua laurus habet.
- Omnes aut vetulas habes amicas
- Aut turpes vetulisque foediores.
- Has ducis comites trahisque tecum
- Per convivia, porticus, theatra.
- Sic formosa, Fabulla, sic puella es.
- Sanctorum nobis miracula reddis avorum
- Nec pateris, Caesar, saecula cana mori,
- Cum veteres Latiae ritus renovantur harenae
- Et pugnat virtus simpliciore manu.
- Sic priscis servatur honos te praeside templis,
- Et casa tam culto sub Iove numen habet;
- Sic nova dum condis, revocas, Auguste, priora
- Debentur quae sunt quaeque fuere tibi.