Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sortitur dominos, ne laceretur, avis.
  2. Quid numerem currus ter denaque praemia palmae,
  3. Quae dare non semper consul uterque solet?
  4. Omnia sed, Caesar, tanto superantur honore,
  5. Quod spectatorem te tua laurus habet.
  1. Omnes aut vetulas habes amicas
  2. Aut turpes vetulisque foediores.
  3. Has ducis comites trahisque tecum
  4. Per convivia, porticus, theatra.
  5. Sic formosa, Fabulla, sic puella es.
  1. Sanctorum nobis miracula reddis avorum
  2. Nec pateris, Caesar, saecula cana mori,
  3. Cum veteres Latiae ritus renovantur harenae
  4. Et pugnat virtus simpliciore manu.