Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Oras, Gallice, me rogasque semper.
- Durum est me tibi, quod petis, negare.
- Vero verius ergo quid sit, audi:
- Verum, Gallice, non libenter audis.
- Liber, amicorum dulcissima cura tuorum,
- Liber, in aeterna vivere digne rosa,
- Si sapis, Assyrio semper tibi crinis amomo
- Splendeat et cingant florea serta caput;
- Candida nigrescant vetulo crystalla Falerno
- Et caleat blando mollis amore torus.
- Qui sic vel medio finitus vixit in aevo,
- Longior huic facta est, quam data vita fuit.
- Quos cuperet Phlegraea suos victoria ludos,
- Indica quos cuperet pompa, Lyaee, tuos,