Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et causam quotiens agis clientis,
  2. Oras, Gallice, me rogasque semper.
  3. Durum est me tibi, quod petis, negare.
  4. Vero verius ergo quid sit, audi:
  5. Verum, Gallice, non libenter audis.
  1. Liber, amicorum dulcissima cura tuorum,
  2. Liber, in aeterna vivere digne rosa,
  3. Si sapis, Assyrio semper tibi crinis amomo
  4. Splendeat et cingant florea serta caput;
  5. Candida nigrescant vetulo crystalla Falerno