Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Sic et cum recitas tuos libellos,
- Et causam quotiens agis clientis,
- Oras, Gallice, me rogasque semper.
- Durum est me tibi, quod petis, negare.
- Vero verius ergo quid sit, audi:
- Verum, Gallice, non libenter audis.
- Liber, amicorum dulcissima cura tuorum,
- Liber, in aeterna vivere digne rosa,
- Si sapis, Assyrio semper tibi crinis amomo
- Splendeat et cingant florea serta caput;
- Candida nigrescant vetulo crystalla Falerno
- Et caleat blando mollis amore torus.
- Qui sic vel medio finitus vixit in aevo,
- Longior huic facta est, quam data vita fuit.
- Quos cuperet Phlegraea suos victoria ludos,
- Indica quos cuperet pompa, Lyaee, tuos,
- Fecit Hyperborei celebrator Stella triumphi,
- O pudor! o pietas! et putat esse parum.
- Non illi satis est turbato sordidus auro
- Hermus et Hesperio qui sonat orbe Tagus.
- Omnis habet sua dona dies: nec linea dives
- Cessat, et in populum multa rapina cadit;
- Nunc veniunt subitis lasciva nomismata nimbis,
- Nunc dat spectatas tessera larga feras,
- Nunc implere sinus securos gaudet et absens
- Sortitur dominos, ne laceretur, avis.
- Quid numerem currus ter denaque praemia palmae,
- Quae dare non semper consul uterque solet?
- Omnia sed, Caesar, tanto superantur honore,
- Quod spectatorem te tua laurus habet.
- Omnes aut vetulas habes amicas
- Aut turpes vetulisque foediores.
- Has ducis comites trahisque tecum
- Per convivia, porticus, theatra.
- Sic formosa, Fabulla, sic puella es.
- Sanctorum nobis miracula reddis avorum
- Nec pateris, Caesar, saecula cana mori,
- Cum veteres Latiae ritus renovantur harenae
- Et pugnat virtus simpliciore manu.
- Sic priscis servatur honos te praeside templis,
- Et casa tam culto sub Iove numen habet;
- Sic nova dum condis, revocas, Auguste, priora
- Debentur quae sunt quaeque fuere tibi.
- Non per mystica sacra Dindymenes,
- Nec per Niliacae bovem iuvencae,
- Nullos denique per deos deasque
- Iurat Gellia, sed per uniones.
- Hos amplectitur, hos perosculatur,
- Hos fratres vocat, hos vocat sorores,
- Hos natis amat acrius duobus.
- His si quo careat misella casu,
- Victuram negat esse se nec horam.
- Eheu, quam bene nunc, Papiriane,
- Annaei faceret manus Sereni!
- Dante tibi turba querulos, Auguste, libellos,
- Nos quoque quod domino carmina parva damus,
- Posse deum rebus pariter Musisque vacare
- Scimus, et haec etiam serta placere tibi.
- Fer vates, Auguste, tuos: nos gloria dulcis,
- Nos tua cura prior deliciaeque sumus.
- Non quercus te sola decet nec laurea Phoebi:
- Fiat et ex hedera civica nostra tibi.
- Have, mi Torani, frater carissime. Epigramma, quod
- extra ordinem paginarum est, ad Stertinium clarissimum
- virum scripsimus, qui imaginem meam ponere in biblio-
- theca sua voluit. De quo scribendum tibi putavi, ne
- ignorares, Avitus iste quis vocaretur. Vale et para ho-
- spitium.
- Note, licet nolis, sublimi pectore vates,
- Cui referet serus praemia digna cinis,
- Hoc tibi sub nostra breve carmen imagine vivat,
- Quam non obscuris iungis, Avite, viris:
- 'Ille ego sum nulli nugarum laude secundus,
- Quem non miraris, sed puto, lector, amas.
- Maiores maiora sonent: mihi parva locuto
- Sufficit in vestras saepe redire manus.'
- Dum Ianus hiemes, Domitianus autumnos,
- Augustus annis commodabit aestates,
- Dum grande famuli nomen adseret Rheni
- Germanicarum magna lux Kalendarum,
- Tarpeia summi saxa dum patris stabunt,
- Dum voce supplex dumque ture placabit
- Matrona divae dulce Iuliae numen:
- Manebit altum Flaviae decus gentis
- Cum sole et astris cumque luce Romana.
- Invicta quidquid condidit manus, caeli est.
- Pauper amicitiae cum sis, Lupe, non es amicae,
- Et queritur de te mentula sola nihil.
- Illa siligineis pinguescit adultera cunnis,
- Convivam pascit nigra farina tuum;
- Incensura nives dominae Setina liquantur,
- Nos bibimus Corsi pulla venena cadi;
- Empta tibi nox est fundis non tota paternis,
- Non sua desertus rura sodalis arat;
- Splendet Erythraeis perlucida moecha lapillis,
- Ducitur addictus, te futuente, cliens;
- Octo Syris suffulta datur lectica puellae,
- Nudum sandapilae pondus amicus erit.
- I nunc et miseros, Cybele, praecide cinaedos:
- Haec erat, haec cultris mentula digna tuis.
- Quantum iam superis, Caesar, caeloque dedisti
- Si repetas et si creditor esse velis,
- Grandis in aetherio licet auctio fiat Olympo
- Coganturque dei vendere quidquid habent,
- Conturbabit Atlans, et non erit uncia tota,
- Decidat tecum qua pater ipse deu=m:
- Pro Capitolinis quid enim tibi solvere templis,
- Quid pro Tarpeiae frondis honore potest?
- Quid pro culminibus geminis matrona Tonantis?
- Pallada praetereo: res agit illa tuas.
- Quid loquar Alciden Phoebumque piosque Laconas?
- Addita quid Latio Flavia templa polo?
- Expectes et sustineas, Auguste, necesse est:
- Nam tibi quod solvat non habet arca Iovis.
- Aureolis futui cum possit Galla duobus
- Et plus quam futui, si totidem addideris:
- Aureolos a te cur accipit, Aeschyle, denos?
- Non fellat tanti Galla. Quid ergo? Tacet.
- Tibi, summe Rheni domitor et parens orbis,
- Pudice princeps, gratias agunt urbes:
- Populos habebunt; parere iam scelus non est.
- Non puer avari sectus arte mangonis
- Virilitatis damna maeret ereptae,
- Nec quam superbus conputet stipem leno,
- Dat prostituto misera mater infanti.
- Qui nec cubili fuerat ante te quondam,
- Pudor esse per te coepit et lupanari.
- Dicere de Libycis reduci tibi gentibus, Afer,
- Continuis volui quinque diebus Have:
- 'Non vacat' aut 'dormit' dictum est bis terque reverso.
- Iam satis est: non vis, Afer, havere: vale.
- Tamquam parva foret sexus iniuria nostri
- Foedandos populo prostituisse mares,
- Iam cunae lenonis erant, ut ab ubere raptus
- Sordida vagitu posceret aera puer:
- Inmatura dabant infandas corpora poenas.
- Non tulit Ausonius talia monstra pater,
- Idem qui teneris nuper succurrit ephebis,
- Ne faceret steriles saeva libido viros.
- Dilexere prius pueri iuvenesque senesque,
- At nunc infantes te quoque, Caesar, amant.
- Nil tibi legavit Fabius, Bithynice, cui tu
- Annua, si memini, milia sena dabas.
- Plus nulli dedit ille: queri, Bithynice, noli:
- Annua legavit milia sena tibi.
- Cenes, Canthare, cum foris libenter,
- Clamas et maledicis et minaris.
- Deponas animos truces, monemus:
- Liber non potes et gulosus esse.
- Nubere vis Prisco: non miror, Paula: sapisti.
- Ducere te non vult Priscus: et ille sapit.
- Nomen cum violis rosisque natum,
- Quo pars optima nominatur anni,
- Hyblam quod sapit Atticosque flores,
- Quod nidos olet alitis superbae;
- Nomen nectare dulcius beato,
- Quo mallet Cybeles puer vocari
- Et qui pocula temperat Tonanti,
- Quod si Parrhasia sones in aula,
- Respondent Veneres Cupidinesque;
- Nomen nobile, molle, delicatum
- Versu dicere non rudi volebam:
- Sed tu syllaba contumax rebellas.
- Dicunt Eiarinon tamen poetae,
- Sed Graeci, quibus est nihil negatum
- Et quos Ἆρεσ Ἄρεσ decet sonare:
- Nobis non licet esse tam disertis,
- Qui Musas colimus severiores.
- Nomen habes teneri quod tempora nuncupat anni,
- Cum breve Cecropiae ver populantur apes;
- Nomen Acidalia meruit quod harundine pingi,
- Quod Cytherea sua scribere gaudet acu;
- Nomen Erythraeis quod littera facta lapillis,
- Gemma quod Heliadum pollice trita notet;
- Quod pinna scribente grues ad sidera tollant;
- Quod decet in sola Caesaris esse domo.
- Si daret autumnus mihi nomen, Oporinos essem,
- Horrida si brumae sidera, Chimerinos;
- Dictus ab aestivo Therinos tibi mense vocarer:
- Tempora cui nomen verna dedere, quis est?
- Hunc, quem mensa tibi, quem cena paravit amicum,
- Esse putas fidae pectus amicitiae?