Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quattuor inscripti portabant vile cadaver,
  2. Accipit infelix qualia mille rogus;
  3. Hos comes invalidus summissa voce precatur,
  4. Ut quocumque velint, corpus inane ferant:
  5. Permutatur onus stipataque tollitur alte
  6. Grandis in angusta sarcina sandapila.
  7. Hic mihi de multis unus, Lucane, videtur,
  8. Cui merito dici 'mortue Galle' potest.
  1. 'Dic verum mihi, Marce, dic amabo;
  2. Nil est, quod magis audiam libenter.'
  3. Sic et cum recitas tuos libellos,
  4. Et causam quotiens agis clientis,
  5. Oras, Gallice, me rogasque semper.
  6. Durum est me tibi, quod petis, negare.
  7. Vero verius ergo quid sit, audi:
  8. Verum, Gallice, non libenter audis.
  1. Liber, amicorum dulcissima cura tuorum,
  2. Liber, in aeterna vivere digne rosa,
  3. Si sapis, Assyrio semper tibi crinis amomo
  4. Splendeat et cingant florea serta caput;
  5. Candida nigrescant vetulo crystalla Falerno
  6. Et caleat blando mollis amore torus.
  7. Qui sic vel medio finitus vixit in aevo,
  8. Longior huic facta est, quam data vita fuit.
  1. Quos cuperet Phlegraea suos victoria ludos,
  2. Indica quos cuperet pompa, Lyaee, tuos,
  3. Fecit Hyperborei celebrator Stella triumphi,
  4. O pudor! o pietas! et putat esse parum.
  5. Non illi satis est turbato sordidus auro
  6. Hermus et Hesperio qui sonat orbe Tagus.
  7. Omnis habet sua dona dies: nec linea dives
  8. Cessat, et in populum multa rapina cadit;
  9. Nunc veniunt subitis lasciva nomismata nimbis,
  10. Nunc dat spectatas tessera larga feras,
  11. Nunc implere sinus securos gaudet et absens
  12. Sortitur dominos, ne laceretur, avis.
  13. Quid numerem currus ter denaque praemia palmae,
  14. Quae dare non semper consul uterque solet?
  15. Omnia sed, Caesar, tanto superantur honore,
  16. Quod spectatorem te tua laurus habet.
  1. Omnes aut vetulas habes amicas
  2. Aut turpes vetulisque foediores.
  3. Has ducis comites trahisque tecum
  4. Per convivia, porticus, theatra.
  5. Sic formosa, Fabulla, sic puella es.
  1. Sanctorum nobis miracula reddis avorum
  2. Nec pateris, Caesar, saecula cana mori,
  3. Cum veteres Latiae ritus renovantur harenae