Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Hos comes invalidus summissa voce precatur,
  2. Ut quocumque velint, corpus inane ferant:
  3. Permutatur onus stipataque tollitur alte
  4. Grandis in angusta sarcina sandapila.
  5. Hic mihi de multis unus, Lucane, videtur,
  6. Cui merito dici 'mortue Galle' potest.
  1. 'Dic verum mihi, Marce, dic amabo;
  2. Nil est, quod magis audiam libenter.'
  3. Sic et cum recitas tuos libellos,
  4. Et causam quotiens agis clientis,
  5. Oras, Gallice, me rogasque semper.
  6. Durum est me tibi, quod petis, negare.
  7. Vero verius ergo quid sit, audi:
  8. Verum, Gallice, non libenter audis.