Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sed tamen hunc nostri scit temporis esse Tibullum,
  2. Carmina qui docti nota Neronis habet.
  1. Quattuor argenti libras mihi tempore brumae
  2. Misisti ante annos, Postumiane, decem,
  3. Speranti plures—nam stare aut crescere debent
  4. Munera—venerunt plusve minusve duae;
  5. Tertius et quartus multo inferiora tulerunt;
  6. Libra fuit quinto Septiciana quidem;
  7. Besalem ad scutulam sexto pervenimus anno;
  8. Post hunc in cotula rasa selibra data est;