Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Pieriam tenui frontem redimire corona
- Contentus, famae nec dare vela suae.
- Sed tamen hunc nostri scit temporis esse Tibullum,
- Carmina qui docti nota Neronis habet.
- Quattuor argenti libras mihi tempore brumae
- Misisti ante annos, Postumiane, decem,
- Speranti plures—nam stare aut crescere debent
- Munera—venerunt plusve minusve duae;
- Tertius et quartus multo inferiora tulerunt;
- Libra fuit quinto Septiciana quidem;
- Besalem ad scutulam sexto pervenimus anno;
- Post hunc in cotula rasa selibra data est;
- Octavus ligulam misit sextante minorem;
- Nonus acu levius vix cocleare tulit.
- Quod mittat nobis decumus iam non habet annus:
- Quattuor ad libras, Postumiane, redi.
- Nondum murice cultus asperoque
- Morsu pumicis aridi politus
- Arcanum properas sequi, libelle.
- Quem pulcherrima iam redire Narbo,
- Docti Narbo Paterna Votieni,
- Ad leges iubet annuosque fasces:
- Votis quod paribus tibi petendum est,
- Continget locus ille et hic amicus.
- Quam vellem fieri meus libellus!
- Instanti, quo nec sincerior alter habetur
- Pectore nec nivea simplicitate prior,
- Si dare vis nostrae vires animosque Thaliae
- Et victura petis carmina, da quod amem.
- Cynthia te vatem fecit, lascive Properti;
- Ingenium Galli pulchra Lycoris erat;
- Fama est arguti Nemesis formosa Tibulli;
- Lesbia dictavit, docte Catulle, tibi:
- Non me Paeligni nec spernet Mantua vatem,
- Si qua Corinna mihi, si quis Alexis erit.
- Oplomachus nunc es, fueras opthalmicus ante.
- Fecisti medicus quod facis oplomachus.
- Dum repetit sera conductos nocte penates
- Lingonus a Tecta Flaminiaque recens,
- Expulit offenso vitiatum pollice talum
- Et iacuit toto corpore fusus humi.
- Quid faceret Gallus, qua se ratione moveret?
- Ingenti domino servulus unus erat,
- Tam macer, ut minimam posset vix ferre lucernam:
- Succurrit misero casus opemque tulit.
- Quattuor inscripti portabant vile cadaver,
- Accipit infelix qualia mille rogus;
- Hos comes invalidus summissa voce precatur,
- Ut quocumque velint, corpus inane ferant:
- Permutatur onus stipataque tollitur alte
- Grandis in angusta sarcina sandapila.
- Hic mihi de multis unus, Lucane, videtur,
- Cui merito dici 'mortue Galle' potest.
- 'Dic verum mihi, Marce, dic amabo;
- Nil est, quod magis audiam libenter.'
- Sic et cum recitas tuos libellos,
- Et causam quotiens agis clientis,