Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Hunc tu convivam cautus servare memento:
- Tunc furit atque oculo luscus utroque videt:
- Pocula solliciti perdunt ligulasque ministri
- Et latet in tepido plurima mappa sinu;
- Lapsa nec a cubito subducere pallia nescit
- Et tectus laenis saepe duabus abit;
- Nec dormitantem vernam fraudare lucerna
- Erubuit fallax, ardeat illa licet.
- Si nihil invasit, puerum tunc arte dolosa
- Circuit et soleas subripit ipse suas.
- Summa Palatini poteras aequare colossi,
- Si fieres brevior, Claudia, sesquipede.
- Livet Charinus, rumpitur, furit, plorat
- Et quaerit altos, unde pendeat, ramos:
- Non iam quod orbe cantor et legor toto,
- Nec umbilicis quod decorus et cedro
- Spargor per omnes Roma quas tenet gentes:
- Sed quod sub urbe rus habemus aestivum
- Vehimurque mulis non, ut ante, conductis.
- Quid inprecabor, o Severe, liventi?