Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Non fuit Autolyci tam piperata manus.
  2. Hunc tu convivam cautus servare memento:
  3. Tunc furit atque oculo luscus utroque videt:
  4. Pocula solliciti perdunt ligulasque ministri
  5. Et latet in tepido plurima mappa sinu;
  6. Lapsa nec a cubito subducere pallia nescit
  7. Et tectus laenis saepe duabus abit;
  8. Nec dormitantem vernam fraudare lucerna
  9. Erubuit fallax, ardeat illa licet.
  10. Si nihil invasit, puerum tunc arte dolosa
  11. Circuit et soleas subripit ipse suas.
  1. Summa Palatini poteras aequare colossi,
  2. Si fieres brevior, Claudia, sesquipede.
  1. Livet Charinus, rumpitur, furit, plorat
  2. Et quaerit altos, unde pendeat, ramos:
  3. Non iam quod orbe cantor et legor toto,
  4. Nec umbilicis quod decorus et cedro
  5. Spargor per omnes Roma quas tenet gentes:
  6. Sed quod sub urbe rus habemus aestivum
  7. Vehimurque mulis non, ut ante, conductis.
  8. Quid inprecabor, o Severe, liventi?
  9. Hoc opto: mulas habeat et suburbanum.
  1. Scribit in aversa Picens epigrammata charta,
  2. Et dolet, averso quod facit illa deo.
  1. Thestylon Aulus amat, sed nec minus ardet Alexin,
  2. Forsitan et nostrum nunc Hyacinthon amat.
  3. I nunc et dubita, vates an diligat ipsos,
  4. Delicias vatum cum meus Aulus amet.
  1. Ut poscas, Clyte, munus exigasque,
  2. Uno nasceris octiens in anno
  3. Et solas, puto, tresve quattuorve
  4. Non natalicias habes Kalendas.
  5. Sit vultus tibi levior licebit
  6. Tritis litoris aridi lapillis,
  7. Sit moro coma nigrior caduco,
  8. Vincas mollitia tremente plumas
  9. Aut massam modo lactis alligati,
  10. Et talis tumor excitet papillas,
  11. Qualis cruda viro puella servat,
  12. Tu nobis, Clyte, iam senex videris:
  13. Tam multos quis enim fuisse credat
  14. Natalis Priamive Nestorisve?
  15. Sit tandem pudor et modus rapinis.
  16. Quod si ludis adhuc semelque nasci
  17. Uno iam tibi non sat est in anno,
  18. Natum te, Clyte, nec semel putabo.
  1. Hic ubi Fortunae Reducis fulgentia late
  2. Templa nitent, felix area nuper erat:
  3. Hic stetit Arctoi formosus pulvere belli
  4. Purpureum fundens Caesar ab ore iubar;
  5. Hic lauru redimita comas et candida cultu
  6. Roma salutavit voce manuque ducem.
  7. Grande loci meritum testantur et altera dona:
  8. Stat sacer et domitis gentibus arcus ovat;
  9. Hic gemini currus numerant elephanta frequentem,
  10. Sufficit inmensis aureus ipse iugis.
  11. Haec est digna tuis, Germanice, porta triumphis;
  12. Hos aditus urbem Martis habere decet.
  1. Augusto pia tura victimasque
  2. Pro vestro date Silio, Camenae.
  3. Bis senos iubet en redire fasces,
  4. Nato consule, nobilique virga
  5. Vatis Castaliam domum sonare
  6. Rerum prima salus et una Caesar.
  7. Gaudenti superest adhuc, quod optet,
  8. Felix purpura tertiusque consul.
  9. Pompeio dederit licet senatus
  10. Et Caesar genero sacros honores,
  11. Quorum pacificus ter ampliavit
  12. Ianus nomina: Silius frequentes
  13. Mavult sic numerare consulatus.
  1. Horas quinque puer nondum tibi nuntiat, et tu
  2. Iam conviva mihi, Caeciliane, venis,
  3. Cum modo distulerint raucae vadimonia quartae
  4. Et Floralicias lasset harena feras.
  5. Curre, age, et inlotos revoca, Calliste, ministros;
  6. Sternantur lecti: Caeciliane, sede.
  7. Caldam poscis aquam: nondum mihi frigida venit;
  8. Alget adhuc nudo clusa culina foco.
  9. Mane veni potius; nam cur te quinta moretur?
  10. Ut iantes, sero, Caeciliane, venis.
  1. Qui Corcyraei vidit pomaria regis,
  2. Rus, Entelle, tuae praeferet ille domus.
  3. Invida purpureos urat ne bruma racemos
  4. Et gelidum Bacchi munera frigus edat,
  5. Condita perspicua vivit vindemia gemma,
  6. Et tegitur felix nec tamen uva latet:
  7. Femineum lucet sic per bombycina corpus,
  8. Calculus in nitida sic numeratur aqua.
  9. Quid non ingenio voluit natura licere?
  10. Autumnum sterilis ferre iubetur hiems.
  1. Miraris veteres, Vacerra, solos,
  2. Nec laudas nisi mortuos poetas.
  3. Ignoscas petimus, Vacerra: tanti
  4. Non est, ut placeam tibi, perire.
  1. Quanta quies placidi, tantast facundia Nervae,
  2. Sed cohibet vires ingeniumque pudor.
  3. Cum siccare sacram largo Permessida posset
  4. Ore, verecundam maluit esse sitim,
  5. Pieriam tenui frontem redimire corona
  6. Contentus, famae nec dare vela suae.
  7. Sed tamen hunc nostri scit temporis esse Tibullum,