Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Ne contemne caput, nihil est furacius illo;
  2. Non fuit Autolyci tam piperata manus.
  3. Hunc tu convivam cautus servare memento:
  4. Tunc furit atque oculo luscus utroque videt:
  5. Pocula solliciti perdunt ligulasque ministri
  6. Et latet in tepido plurima mappa sinu;
  7. Lapsa nec a cubito subducere pallia nescit
  8. Et tectus laenis saepe duabus abit;
  9. Nec dormitantem vernam fraudare lucerna
  10. Erubuit fallax, ardeat illa licet.
  11. Si nihil invasit, puerum tunc arte dolosa