Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Lippa sub attrita fronte lacuna patet?
  2. Ne contemne caput, nihil est furacius illo;
  3. Non fuit Autolyci tam piperata manus.
  4. Hunc tu convivam cautus servare memento:
  5. Tunc furit atque oculo luscus utroque videt:
  6. Pocula solliciti perdunt ligulasque ministri
  7. Et latet in tepido plurima mappa sinu;
  8. Lapsa nec a cubito subducere pallia nescit
  9. Et tectus laenis saepe duabus abit;
  10. Nec dormitantem vernam fraudare lucerna
  11. Erubuit fallax, ardeat illa licet.
  12. Si nihil invasit, puerum tunc arte dolosa
  13. Circuit et soleas subripit ipse suas.
  1. Summa Palatini poteras aequare colossi,
  2. Si fieres brevior, Claudia, sesquipede.
  1. Livet Charinus, rumpitur, furit, plorat