Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Aspicis hunc uno contentum lumine, cuius
  2. Lippa sub attrita fronte lacuna patet?
  3. Ne contemne caput, nihil est furacius illo;
  4. Non fuit Autolyci tam piperata manus.
  5. Hunc tu convivam cautus servare memento:
  6. Tunc furit atque oculo luscus utroque videt:
  7. Pocula solliciti perdunt ligulasque ministri
  8. Et latet in tepido plurima mappa sinu;
  9. Lapsa nec a cubito subducere pallia nescit
  10. Et tectus laenis saepe duabus abit;
  11. Nec dormitantem vernam fraudare lucerna
  12. Erubuit fallax, ardeat illa licet.
  13. Si nihil invasit, puerum tunc arte dolosa
  14. Circuit et soleas subripit ipse suas.
  1. Summa Palatini poteras aequare colossi,
  2. Si fieres brevior, Claudia, sesquipede.
  1. Livet Charinus, rumpitur, furit, plorat
  2. Et quaerit altos, unde pendeat, ramos:
  3. Non iam quod orbe cantor et legor toto,
  4. Nec umbilicis quod decorus et cedro
  5. Spargor per omnes Roma quas tenet gentes:
  6. Sed quod sub urbe rus habemus aestivum
  7. Vehimurque mulis non, ut ante, conductis.
  8. Quid inprecabor, o Severe, liventi?
  9. Hoc opto: mulas habeat et suburbanum.
  1. Scribit in aversa Picens epigrammata charta,
  2. Et dolet, averso quod facit illa deo.
  1. Thestylon Aulus amat, sed nec minus ardet Alexin,
  2. Forsitan et nostrum nunc Hyacinthon amat.
  3. I nunc et dubita, vates an diligat ipsos,
  4. Delicias vatum cum meus Aulus amet.
  1. Ut poscas, Clyte, munus exigasque,
  2. Uno nasceris octiens in anno
  3. Et solas, puto, tresve quattuorve
  4. Non natalicias habes Kalendas.
  5. Sit vultus tibi levior licebit
  6. Tritis litoris aridi lapillis,
  7. Sit moro coma nigrior caduco,
  8. Vincas mollitia tremente plumas
  9. Aut massam modo lactis alligati,
  10. Et talis tumor excitet papillas,
  11. Qualis cruda viro puella servat,
  12. Tu nobis, Clyte, iam senex videris:
  13. Tam multos quis enim fuisse credat
  14. Natalis Priamive Nestorisve?
  15. Sit tandem pudor et modus rapinis.
  16. Quod si ludis adhuc semelque nasci
  17. Uno iam tibi non sat est in anno,
  18. Natum te, Clyte, nec semel putabo.
  1. Hic ubi Fortunae Reducis fulgentia late
  2. Templa nitent, felix area nuper erat:
  3. Hic stetit Arctoi formosus pulvere belli
  4. Purpureum fundens Caesar ab ore iubar;
  5. Hic lauru redimita comas et candida cultu
  6. Roma salutavit voce manuque ducem.
  7. Grande loci meritum testantur et altera dona:
  8. Stat sacer et domitis gentibus arcus ovat;
  9. Hic gemini currus numerant elephanta frequentem,
  10. Sufficit inmensis aureus ipse iugis.
  11. Haec est digna tuis, Germanice, porta triumphis;
  12. Hos aditus urbem Martis habere decet.
  1. Augusto pia tura victimasque
  2. Pro vestro date Silio, Camenae.
  3. Bis senos iubet en redire fasces,
  4. Nato consule, nobilique virga
  5. Vatis Castaliam domum sonare