Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Des mihi? Vergilius non ero, Marsus ero.
- Magna licet totiens tribuas, maiora daturus
- Dona, ducum victor, victor et ipse tui,
- Diligeris populo non propter praemia, Caesar,
- Te propter populus praemia, Caesar, amat.
- Tres habuit dentes, pariter quos expuit omnes,
- Ad tumulum Picens dum sedet ipse suum;
- Collegitque sinu fragmenta novissima laxi
- Oris et aggesta contumulavit humo.
- Ossa licet quondam defuncti non legat heres:
- Hoc sibi iam Picens praestitit officium.
- Cum tibi tam crassae sint, Artemidore, lacernae,
- Possim te Sagarim iure vocare meo.
- Aspicis hunc uno contentum lumine, cuius
- Lippa sub attrita fronte lacuna patet?
- Ne contemne caput, nihil est furacius illo;
- Non fuit Autolyci tam piperata manus.
- Hunc tu convivam cautus servare memento:
- Tunc furit atque oculo luscus utroque videt:
- Pocula solliciti perdunt ligulasque ministri
- Et latet in tepido plurima mappa sinu;
- Lapsa nec a cubito subducere pallia nescit
- Et tectus laenis saepe duabus abit;
- Nec dormitantem vernam fraudare lucerna
- Erubuit fallax, ardeat illa licet.
- Si nihil invasit, puerum tunc arte dolosa
- Circuit et soleas subripit ipse suas.
- Summa Palatini poteras aequare colossi,
- Si fieres brevior, Claudia, sesquipede.
- Livet Charinus, rumpitur, furit, plorat
- Et quaerit altos, unde pendeat, ramos:
- Non iam quod orbe cantor et legor toto,