Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Innumero quotiens silva leone furit,
  2. Pallidus attonitos ad Poena mapalia pastor
  3. Cum revocat tauros et sine mente pecus:
  4. Tantus in Ausonia fremuit modo terror harena.
  5. Quis non esse gregem crederet? unus erat,
  6. Sed cuius tremerent ipsi quoque iura leones,
  7. Cui diadema daret marmore picta Nomas.
  8. O quantum per colla decus, quem sparsit honorem
  9. Aurea lunatae, cum stetit, umbra iubae!
  10. Grandia quam decuit latum venabula pectus
  11. Quantaque de magna gaudia morte tulit!
  12. Unde tuis, Libye, tam felix gloria silvis?
  13. A Cybeles numquid venerat ille iugo?
  14. An magis Herculeo, Germanice, misit ab astro
  15. Hanc tibi vel frater vel pater ipse feram?
  1. Formosissima quae fuere vel sunt,
  2. Sed vilissima quae fuere vel sunt,
  3. O quam te fieri, Catulla, vellem
  4. Formosam minus aut magis pudicam!
  1. Temporibus nostris aetas cum cedat avorum
  2. Creverit et maior cum duce Roma suo,
  3. Ingenium sacri miraris deesse Maronis,
  4. Nec quemquam tanta bella sonare tuba.
  5. Sint Maecenates, non deerunt, Flacce, Marones
  6. Vergiliumque tibi vel tua rura dabunt.
  7. Iugera perdiderat miserae vicina Cremonae
  8. Flebat et abductas Tityrus aeger oves:
  9. Risit Tuscus eques, paupertatemque malignam
  10. Reppulit et celeri iussit abire fuga.
  11. 'Accipe divitias et vatum maximus esto;
  12. Tu licet et nostrum' dixit 'Alexin ames.'
  13. Adstabat domini mensis pulcherrimus ille
  14. Marmorea fundens nigra Falerna manu,
  15. Et libata dabat roseis carchesia labris,
  16. Quae poterant ipsum sollicitare Iovem.
  17. Excidit attonito pinguis Galatea poetae
  18. Thestylis et rubras messibus usta genas;
  19. Protinus Italiam concepit et arma virumque,
  20. Qui modo vix Culicem fleverat ore rudi.
  21. Quid Varios Marsosque loquar ditataque vatum
  22. Nomina, magnus erit quos numerare labor?
  23. Ergo ero Vergilius, si munera Maecenatis
  24. Des mihi? Vergilius non ero, Marsus ero.
  1. Magna licet totiens tribuas, maiora daturus
  2. Dona, ducum victor, victor et ipse tui,
  3. Diligeris populo non propter praemia, Caesar,
  4. Te propter populus praemia, Caesar, amat.
  1. Tres habuit dentes, pariter quos expuit omnes,
  2. Ad tumulum Picens dum sedet ipse suum;
  3. Collegitque sinu fragmenta novissima laxi
  4. Oris et aggesta contumulavit humo.
  5. Ossa licet quondam defuncti non legat heres:
  6. Hoc sibi iam Picens praestitit officium.
  1. Cum tibi tam crassae sint, Artemidore, lacernae,
  2. Possim te Sagarim iure vocare meo.
  1. Aspicis hunc uno contentum lumine, cuius
  2. Lippa sub attrita fronte lacuna patet?
  3. Ne contemne caput, nihil est furacius illo;
  4. Non fuit Autolyci tam piperata manus.
  5. Hunc tu convivam cautus servare memento:
  6. Tunc furit atque oculo luscus utroque videt:
  7. Pocula solliciti perdunt ligulasque ministri
  8. Et latet in tepido plurima mappa sinu;
  9. Lapsa nec a cubito subducere pallia nescit
  10. Et tectus laenis saepe duabus abit;
  11. Nec dormitantem vernam fraudare lucerna
  12. Erubuit fallax, ardeat illa licet.
  13. Si nihil invasit, puerum tunc arte dolosa
  14. Circuit et soleas subripit ipse suas.
  1. Summa Palatini poteras aequare colossi,