Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Dum iussus repetit pilos eosdem,
- Censura speculi manum regente,
- Expingitque cutem facitque longam
- Detonsis epaphaeresin capillis,
- Barbatus mihi tonsor est reversus.
- Auditur quantum Massyla per avia murmur,
- Innumero quotiens silva leone furit,
- Pallidus attonitos ad Poena mapalia pastor
- Cum revocat tauros et sine mente pecus:
- Tantus in Ausonia fremuit modo terror harena.
- Quis non esse gregem crederet? unus erat,
- Sed cuius tremerent ipsi quoque iura leones,
- Cui diadema daret marmore picta Nomas.
- O quantum per colla decus, quem sparsit honorem
- Aurea lunatae, cum stetit, umbra iubae!
- Grandia quam decuit latum venabula pectus
- Quantaque de magna gaudia morte tulit!
- Unde tuis, Libye, tam felix gloria silvis?
- A Cybeles numquid venerat ille iugo?
- An magis Herculeo, Germanice, misit ab astro
- Hanc tibi vel frater vel pater ipse feram?
- Formosissima quae fuere vel sunt,
- Sed vilissima quae fuere vel sunt,
- O quam te fieri, Catulla, vellem
- Formosam minus aut magis pudicam!
- Temporibus nostris aetas cum cedat avorum
- Creverit et maior cum duce Roma suo,
- Ingenium sacri miraris deesse Maronis,
- Nec quemquam tanta bella sonare tuba.
- Sint Maecenates, non deerunt, Flacce, Marones
- Vergiliumque tibi vel tua rura dabunt.
- Iugera perdiderat miserae vicina Cremonae
- Flebat et abductas Tityrus aeger oves:
- Risit Tuscus eques, paupertatemque malignam
- Reppulit et celeri iussit abire fuga.
- 'Accipe divitias et vatum maximus esto;
- Tu licet et nostrum' dixit 'Alexin ames.'
- Adstabat domini mensis pulcherrimus ille
- Marmorea fundens nigra Falerna manu,
- Et libata dabat roseis carchesia labris,
- Quae poterant ipsum sollicitare Iovem.
- Excidit attonito pinguis Galatea poetae
- Thestylis et rubras messibus usta genas;
- Protinus Italiam concepit et arma virumque,
- Qui modo vix Culicem fleverat ore rudi.
- Quid Varios Marsosque loquar ditataque vatum
- Nomina, magnus erit quos numerare labor?
- Ergo ero Vergilius, si munera Maecenatis
- Des mihi? Vergilius non ero, Marsus ero.
- Magna licet totiens tribuas, maiora daturus
- Dona, ducum victor, victor et ipse tui,
- Diligeris populo non propter praemia, Caesar,
- Te propter populus praemia, Caesar, amat.
- Tres habuit dentes, pariter quos expuit omnes,
- Ad tumulum Picens dum sedet ipse suum;
- Collegitque sinu fragmenta novissima laxi
- Oris et aggesta contumulavit humo.
- Ossa licet quondam defuncti non legat heres:
- Hoc sibi iam Picens praestitit officium.
- Cum tibi tam crassae sint, Artemidore, lacernae,
- Possim te Sagarim iure vocare meo.
- Aspicis hunc uno contentum lumine, cuius
- Lippa sub attrita fronte lacuna patet?
- Ne contemne caput, nihil est furacius illo;
- Non fuit Autolyci tam piperata manus.
- Hunc tu convivam cautus servare memento:
- Tunc furit atque oculo luscus utroque videt:
- Pocula solliciti perdunt ligulasque ministri
- Et latet in tepido plurima mappa sinu;
- Lapsa nec a cubito subducere pallia nescit
- Et tectus laenis saepe duabus abit;
- Nec dormitantem vernam fraudare lucerna
- Erubuit fallax, ardeat illa licet.
- Si nihil invasit, puerum tunc arte dolosa
- Circuit et soleas subripit ipse suas.
- Summa Palatini poteras aequare colossi,
- Si fieres brevior, Claudia, sesquipede.
- Livet Charinus, rumpitur, furit, plorat
- Et quaerit altos, unde pendeat, ramos:
- Non iam quod orbe cantor et legor toto,
- Nec umbilicis quod decorus et cedro
- Spargor per omnes Roma quas tenet gentes:
- Sed quod sub urbe rus habemus aestivum
- Vehimurque mulis non, ut ante, conductis.
- Quid inprecabor, o Severe, liventi?
- Hoc opto: mulas habeat et suburbanum.
- Scribit in aversa Picens epigrammata charta,
- Et dolet, averso quod facit illa deo.
- Thestylon Aulus amat, sed nec minus ardet Alexin,
- Forsitan et nostrum nunc Hyacinthon amat.
- I nunc et dubita, vates an diligat ipsos,
- Delicias vatum cum meus Aulus amet.
- Ut poscas, Clyte, munus exigasque,
- Uno nasceris octiens in anno
- Et solas, puto, tresve quattuorve
- Non natalicias habes Kalendas.
- Sit vultus tibi levior licebit
- Tritis litoris aridi lapillis,
- Sit moro coma nigrior caduco,
- Vincas mollitia tremente plumas
- Aut massam modo lactis alligati,
- Et talis tumor excitet papillas,
- Qualis cruda viro puella servat,
- Tu nobis, Clyte, iam senex videris:
- Tam multos quis enim fuisse credat
- Natalis Priamive Nestorisve?
- Sit tandem pudor et modus rapinis.
- Quod si ludis adhuc semelque nasci
- Uno iam tibi non sat est in anno,
- Natum te, Clyte, nec semel putabo.
- Hic ubi Fortunae Reducis fulgentia late
- Templa nitent, felix area nuper erat:
- Hic stetit Arctoi formosus pulvere belli
- Purpureum fundens Caesar ab ore iubar;
- Hic lauru redimita comas et candida cultu
- Roma salutavit voce manuque ducem.
- Grande loci meritum testantur et altera dona:
- Stat sacer et domitis gentibus arcus ovat;
- Hic gemini currus numerant elephanta frequentem,
- Sufficit inmensis aureus ipse iugis.
- Haec est digna tuis, Germanice, porta triumphis;
- Hos aditus urbem Martis habere decet.
- Augusto pia tura victimasque
- Pro vestro date Silio, Camenae.
- Bis senos iubet en redire fasces,
- Nato consule, nobilique virga
- Vatis Castaliam domum sonare
- Rerum prima salus et una Caesar.
- Gaudenti superest adhuc, quod optet,
- Felix purpura tertiusque consul.
- Pompeio dederit licet senatus
- Et Caesar genero sacros honores,
- Quorum pacificus ter ampliavit
- Ianus nomina: Silius frequentes
- Mavult sic numerare consulatus.
- Horas quinque puer nondum tibi nuntiat, et tu
- Iam conviva mihi, Caeciliane, venis,
- Cum modo distulerint raucae vadimonia quartae
- Et Floralicias lasset harena feras.
- Curre, age, et inlotos revoca, Calliste, ministros;
- Sternantur lecti: Caeciliane, sede.
- Caldam poscis aquam: nondum mihi frigida venit;
- Alget adhuc nudo clusa culina foco.
- Mane veni potius; nam cur te quinta moretur?
- Ut iantes, sero, Caeciliane, venis.
- Qui Corcyraei vidit pomaria regis,
- Rus, Entelle, tuae praeferet ille domus.
- Invida purpureos urat ne bruma racemos
- Et gelidum Bacchi munera frigus edat,
- Condita perspicua vivit vindemia gemma,
- Et tegitur felix nec tamen uva latet:
- Femineum lucet sic per bombycina corpus,
- Calculus in nitida sic numeratur aqua.
- Quid non ingenio voluit natura licere?
- Autumnum sterilis ferre iubetur hiems.
- Miraris veteres, Vacerra, solos,
- Nec laudas nisi mortuos poetas.
- Ignoscas petimus, Vacerra: tanti
- Non est, ut placeam tibi, perire.
- Quanta quies placidi, tantast facundia Nervae,
- Sed cohibet vires ingeniumque pudor.
- Cum siccare sacram largo Permessida posset
- Ore, verecundam maluit esse sitim,
- Pieriam tenui frontem redimire corona
- Contentus, famae nec dare vela suae.
- Sed tamen hunc nostri scit temporis esse Tibullum,
- Carmina qui docti nota Neronis habet.
- Quattuor argenti libras mihi tempore brumae
- Misisti ante annos, Postumiane, decem,
- Speranti plures—nam stare aut crescere debent
- Munera—venerunt plusve minusve duae;
- Tertius et quartus multo inferiora tulerunt;
- Libra fuit quinto Septiciana quidem;
- Besalem ad scutulam sexto pervenimus anno;
- Post hunc in cotula rasa selibra data est;
- Octavus ligulam misit sextante minorem;
- Nonus acu levius vix cocleare tulit.
- Quod mittat nobis decumus iam non habet annus:
- Quattuor ad libras, Postumiane, redi.
- Nondum murice cultus asperoque
- Morsu pumicis aridi politus
- Arcanum properas sequi, libelle.
- Quem pulcherrima iam redire Narbo,
- Docti Narbo Paterna Votieni,
- Ad leges iubet annuosque fasces:
- Votis quod paribus tibi petendum est,
- Continget locus ille et hic amicus.
- Quam vellem fieri meus libellus!
- Instanti, quo nec sincerior alter habetur
- Pectore nec nivea simplicitate prior,
- Si dare vis nostrae vires animosque Thaliae
- Et victura petis carmina, da quod amem.
- Cynthia te vatem fecit, lascive Properti;
- Ingenium Galli pulchra Lycoris erat;
- Fama est arguti Nemesis formosa Tibulli;
- Lesbia dictavit, docte Catulle, tibi:
- Non me Paeligni nec spernet Mantua vatem,
- Si qua Corinna mihi, si quis Alexis erit.
- Oplomachus nunc es, fueras opthalmicus ante.
- Fecisti medicus quod facis oplomachus.
- Dum repetit sera conductos nocte penates
- Lingonus a Tecta Flaminiaque recens,
- Expulit offenso vitiatum pollice talum
- Et iacuit toto corpore fusus humi.
- Quid faceret Gallus, qua se ratione moveret?
- Ingenti domino servulus unus erat,
- Tam macer, ut minimam posset vix ferre lucernam:
- Succurrit misero casus opemque tulit.
- Quattuor inscripti portabant vile cadaver,
- Accipit infelix qualia mille rogus;
- Hos comes invalidus summissa voce precatur,
- Ut quocumque velint, corpus inane ferant:
- Permutatur onus stipataque tollitur alte
- Grandis in angusta sarcina sandapila.
- Hic mihi de multis unus, Lucane, videtur,
- Cui merito dici 'mortue Galle' potest.
- 'Dic verum mihi, Marce, dic amabo;
- Nil est, quod magis audiam libenter.'
- Sic et cum recitas tuos libellos,
- Et causam quotiens agis clientis,
- Oras, Gallice, me rogasque semper.
- Durum est me tibi, quod petis, negare.
- Vero verius ergo quid sit, audi:
- Verum, Gallice, non libenter audis.
- Liber, amicorum dulcissima cura tuorum,
- Liber, in aeterna vivere digne rosa,
- Si sapis, Assyrio semper tibi crinis amomo
- Splendeat et cingant florea serta caput;
- Candida nigrescant vetulo crystalla Falerno
- Et caleat blando mollis amore torus.
- Qui sic vel medio finitus vixit in aevo,
- Longior huic facta est, quam data vita fuit.
- Quos cuperet Phlegraea suos victoria ludos,
- Indica quos cuperet pompa, Lyaee, tuos,
- Fecit Hyperborei celebrator Stella triumphi,
- O pudor! o pietas! et putat esse parum.
- Non illi satis est turbato sordidus auro
- Hermus et Hesperio qui sonat orbe Tagus.
- Omnis habet sua dona dies: nec linea dives
- Cessat, et in populum multa rapina cadit;
- Nunc veniunt subitis lasciva nomismata nimbis,
- Nunc dat spectatas tessera larga feras,
- Nunc implere sinus securos gaudet et absens
- Sortitur dominos, ne laceretur, avis.
- Quid numerem currus ter denaque praemia palmae,
- Quae dare non semper consul uterque solet?