Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Ceste, decus mensae, misce Setina: videtur
- Ipse puer nobis, ipse sitire caper.
- Det numerum cyathis Instanti littera Rufi:
- Auctor enim tanti muneris ille mihi:
- Si Telethusa venit promissaque gaudia portat,
- Servabor dominae, Rufe, triente tuo;
- Si dubia est, septunce trahar; si fallit amantem,
- Ut iugulem curas, nomen utrumque bibam.
- Formosam sane, sed caecus diligit Asper.
- Plus ergo, ut res est, quam videt Asper amat.
- Tonsorem puerum, sed arte talem,
- Qualis nec Thalamus fuit Neronis,
- Drusorum cui+ contigere barbae,
- Aequandas semel ad genas rogatus
- Rufo, Caediciane, commodavi.
- Dum iussus repetit pilos eosdem,
- Censura speculi manum regente,
- Expingitque cutem facitque longam
- Detonsis epaphaeresin capillis,
- Barbatus mihi tonsor est reversus.