Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Palladius tenero lotos ab ore sonat:
  2. Sic Methymnaeo gavisus Arione delphin
  3. Languida non tacitum per freta vexit onus.
  4. Imbuat egregium digno mihi nectare munus
  5. Non grege de domini, sed tua, Ceste, manus;
  6. Ceste, decus mensae, misce Setina: videtur
  7. Ipse puer nobis, ipse sitire caper.
  8. Det numerum cyathis Instanti littera Rufi:
  9. Auctor enim tanti muneris ille mihi:
  10. Si Telethusa venit promissaque gaudia portat,
  11. Servabor dominae, Rufe, triente tuo;
  12. Si dubia est, septunce trahar; si fallit amantem,
  13. Ut iugulem curas, nomen utrumque bibam.
  1. Formosam sane, sed caecus diligit Asper.
  2. Plus ergo, ut res est, quam videt Asper amat.
  1. Tonsorem puerum, sed arte talem,
  2. Qualis nec Thalamus fuit Neronis,
  3. Drusorum cui+ contigere barbae,
  4. Aequandas semel ad genas rogatus
  5. Rufo, Caediciane, commodavi.
  6. Dum iussus repetit pilos eosdem,
  7. Censura speculi manum regente,
  8. Expingitque cutem facitque longam
  9. Detonsis epaphaeresin capillis,
  10. Barbatus mihi tonsor est reversus.
  1. Auditur quantum Massyla per avia murmur,
  2. Innumero quotiens silva leone furit,
  3. Pallidus attonitos ad Poena mapalia pastor
  4. Cum revocat tauros et sine mente pecus:
  5. Tantus in Ausonia fremuit modo terror harena.
  6. Quis non esse gregem crederet? unus erat,
  7. Sed cuius tremerent ipsi quoque iura leones,
  8. Cui diadema daret marmore picta Nomas.
  9. O quantum per colla decus, quem sparsit honorem
  10. Aurea lunatae, cum stetit, umbra iubae!
  11. Grandia quam decuit latum venabula pectus
  12. Quantaque de magna gaudia morte tulit!