Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Ipse tua pasci vite, Lyaee, velis.
  2. Terga premit pecudis geminis Amor aureus alis,
  3. Palladius tenero lotos ab ore sonat:
  4. Sic Methymnaeo gavisus Arione delphin
  5. Languida non tacitum per freta vexit onus.
  6. Imbuat egregium digno mihi nectare munus
  7. Non grege de domini, sed tua, Ceste, manus;
  8. Ceste, decus mensae, misce Setina: videtur
  9. Ipse puer nobis, ipse sitire caper.
  10. Det numerum cyathis Instanti littera Rufi:
  11. Auctor enim tanti muneris ille mihi:
  12. Si Telethusa venit promissaque gaudia portat,
  13. Servabor dominae, Rufe, triente tuo;
  14. Si dubia est, septunce trahar; si fallit amantem,
  15. Ut iugulem curas, nomen utrumque bibam.
  1. Formosam sane, sed caecus diligit Asper.
  2. Plus ergo, ut res est, quam videt Asper amat.
  1. Tonsorem puerum, sed arte talem,
  2. Qualis nec Thalamus fuit Neronis,
  3. Drusorum cui+ contigere barbae,
  4. Aequandas semel ad genas rogatus
  5. Rufo, Caediciane, commodavi.
  6. Dum iussus repetit pilos eosdem,
  7. Censura speculi manum regente,
  8. Expingitque cutem facitque longam
  9. Detonsis epaphaeresin capillis,
  10. Barbatus mihi tonsor est reversus.
  1. Auditur quantum Massyla per avia murmur,
  2. Innumero quotiens silva leone furit,
  3. Pallidus attonitos ad Poena mapalia pastor
  4. Cum revocat tauros et sine mente pecus:
  5. Tantus in Ausonia fremuit modo terror harena.
  6. Quis non esse gregem crederet? unus erat,
  7. Sed cuius tremerent ipsi quoque iura leones,
  8. Cui diadema daret marmore picta Nomas.
  9. O quantum per colla decus, quem sparsit honorem
  10. Aurea lunatae, cum stetit, umbra iubae!
  11. Grandia quam decuit latum venabula pectus
  12. Quantaque de magna gaudia morte tulit!
  13. Unde tuis, Libye, tam felix gloria silvis?
  14. A Cybeles numquid venerat ille iugo?
  15. An magis Herculeo, Germanice, misit ab astro
  16. Hanc tibi vel frater vel pater ipse feram?
  1. Formosissima quae fuere vel sunt,
  2. Sed vilissima quae fuere vel sunt,
  3. O quam te fieri, Catulla, vellem
  4. Formosam minus aut magis pudicam!
  1. Temporibus nostris aetas cum cedat avorum
  2. Creverit et maior cum duce Roma suo,
  3. Ingenium sacri miraris deesse Maronis,
  4. Nec quemquam tanta bella sonare tuba.
  5. Sint Maecenates, non deerunt, Flacce, Marones
  6. Vergiliumque tibi vel tua rura dabunt.
  7. Iugera perdiderat miserae vicina Cremonae
  8. Flebat et abductas Tityrus aeger oves:
  9. Risit Tuscus eques, paupertatemque malignam
  10. Reppulit et celeri iussit abire fuga.
  11. 'Accipe divitias et vatum maximus esto;
  12. Tu licet et nostrum' dixit 'Alexin ames.'
  13. Adstabat domini mensis pulcherrimus ille
  14. Marmorea fundens nigra Falerna manu,
  15. Et libata dabat roseis carchesia labris,
  16. Quae poterant ipsum sollicitare Iovem.
  17. Excidit attonito pinguis Galatea poetae
  18. Thestylis et rubras messibus usta genas;
  19. Protinus Italiam concepit et arma virumque,
  20. Qui modo vix Culicem fleverat ore rudi.
  21. Quid Varios Marsosque loquar ditataque vatum
  22. Nomina, magnus erit quos numerare labor?
  23. Ergo ero Vergilius, si munera Maecenatis
  24. Des mihi? Vergilius non ero, Marsus ero.
  1. Magna licet totiens tribuas, maiora daturus
  2. Dona, ducum victor, victor et ipse tui,
  3. Diligeris populo non propter praemia, Caesar,
  4. Te propter populus praemia, Caesar, amat.
  1. Tres habuit dentes, pariter quos expuit omnes,
  2. Ad tumulum Picens dum sedet ipse suum;
  3. Collegitque sinu fragmenta novissima laxi
  4. Oris et aggesta contumulavit humo.
  5. Ossa licet quondam defuncti non legat heres:
  6. Hoc sibi iam Picens praestitit officium.
  1. Cum tibi tam crassae sint, Artemidore, lacernae,
  2. Possim te Sagarim iure vocare meo.
  1. Aspicis hunc uno contentum lumine, cuius
  2. Lippa sub attrita fronte lacuna patet?
  3. Ne contemne caput, nihil est furacius illo;
  4. Non fuit Autolyci tam piperata manus.
  5. Hunc tu convivam cautus servare memento:
  6. Tunc furit atque oculo luscus utroque videt:
  7. Pocula solliciti perdunt ligulasque ministri
  8. Et latet in tepido plurima mappa sinu;
  9. Lapsa nec a cubito subducere pallia nescit
  10. Et tectus laenis saepe duabus abit;
  11. Nec dormitantem vernam fraudare lucerna
  12. Erubuit fallax, ardeat illa licet.
  13. Si nihil invasit, puerum tunc arte dolosa
  14. Circuit et soleas subripit ipse suas.
  1. Summa Palatini poteras aequare colossi,
  2. Si fieres brevior, Claudia, sesquipede.
  1. Livet Charinus, rumpitur, furit, plorat
  2. Et quaerit altos, unde pendeat, ramos:
  3. Non iam quod orbe cantor et legor toto,
  4. Nec umbilicis quod decorus et cedro
  5. Spargor per omnes Roma quas tenet gentes:
  6. Sed quod sub urbe rus habemus aestivum
  7. Vehimurque mulis non, ut ante, conductis.
  8. Quid inprecabor, o Severe, liventi?
  9. Hoc opto: mulas habeat et suburbanum.
  1. Scribit in aversa Picens epigrammata charta,
  2. Et dolet, averso quod facit illa deo.
  1. Thestylon Aulus amat, sed nec minus ardet Alexin,
  2. Forsitan et nostrum nunc Hyacinthon amat.
  3. I nunc et dubita, vates an diligat ipsos,
  4. Delicias vatum cum meus Aulus amet.
  1. Ut poscas, Clyte, munus exigasque,
  2. Uno nasceris octiens in anno
  3. Et solas, puto, tresve quattuorve
  4. Non natalicias habes Kalendas.
  5. Sit vultus tibi levior licebit
  6. Tritis litoris aridi lapillis,
  7. Sit moro coma nigrior caduco,
  8. Vincas mollitia tremente plumas
  9. Aut massam modo lactis alligati,
  10. Et talis tumor excitet papillas,
  11. Qualis cruda viro puella servat,
  12. Tu nobis, Clyte, iam senex videris:
  13. Tam multos quis enim fuisse credat
  14. Natalis Priamive Nestorisve?
  15. Sit tandem pudor et modus rapinis.
  16. Quod si ludis adhuc semelque nasci
  17. Uno iam tibi non sat est in anno,
  18. Natum te, Clyte, nec semel putabo.
  1. Hic ubi Fortunae Reducis fulgentia late
  2. Templa nitent, felix area nuper erat:
  3. Hic stetit Arctoi formosus pulvere belli
  4. Purpureum fundens Caesar ab ore iubar;
  5. Hic lauru redimita comas et candida cultu
  6. Roma salutavit voce manuque ducem.
  7. Grande loci meritum testantur et altera dona:
  8. Stat sacer et domitis gentibus arcus ovat;
  9. Hic gemini currus numerant elephanta frequentem,
  10. Sufficit inmensis aureus ipse iugis.
  11. Haec est digna tuis, Germanice, porta triumphis;
  12. Hos aditus urbem Martis habere decet.
  1. Augusto pia tura victimasque
  2. Pro vestro date Silio, Camenae.
  3. Bis senos iubet en redire fasces,
  4. Nato consule, nobilique virga
  5. Vatis Castaliam domum sonare
  6. Rerum prima salus et una Caesar.
  7. Gaudenti superest adhuc, quod optet,
  8. Felix purpura tertiusque consul.
  9. Pompeio dederit licet senatus
  10. Et Caesar genero sacros honores,
  11. Quorum pacificus ter ampliavit
  12. Ianus nomina: Silius frequentes
  13. Mavult sic numerare consulatus.
  1. Horas quinque puer nondum tibi nuntiat, et tu
  2. Iam conviva mihi, Caeciliane, venis,
  3. Cum modo distulerint raucae vadimonia quartae
  4. Et Floralicias lasset harena feras.
  5. Curre, age, et inlotos revoca, Calliste, ministros;
  6. Sternantur lecti: Caeciliane, sede.
  7. Caldam poscis aquam: nondum mihi frigida venit;
  8. Alget adhuc nudo clusa culina foco.
  9. Mane veni potius; nam cur te quinta moretur?
  10. Ut iantes, sero, Caeciliane, venis.
  1. Qui Corcyraei vidit pomaria regis,
  2. Rus, Entelle, tuae praeferet ille domus.
  3. Invida purpureos urat ne bruma racemos
  4. Et gelidum Bacchi munera frigus edat,
  5. Condita perspicua vivit vindemia gemma,
  6. Et tegitur felix nec tamen uva latet:
  7. Femineum lucet sic per bombycina corpus,
  8. Calculus in nitida sic numeratur aqua.
  9. Quid non ingenio voluit natura licere?
  10. Autumnum sterilis ferre iubetur hiems.
  1. Miraris veteres, Vacerra, solos,
  2. Nec laudas nisi mortuos poetas.
  3. Ignoscas petimus, Vacerra: tanti
  4. Non est, ut placeam tibi, perire.
  1. Quanta quies placidi, tantast facundia Nervae,
  2. Sed cohibet vires ingeniumque pudor.
  3. Cum siccare sacram largo Permessida posset
  4. Ore, verecundam maluit esse sitim,
  5. Pieriam tenui frontem redimire corona
  6. Contentus, famae nec dare vela suae.
  7. Sed tamen hunc nostri scit temporis esse Tibullum,
  8. Carmina qui docti nota Neronis habet.
  1. Quattuor argenti libras mihi tempore brumae
  2. Misisti ante annos, Postumiane, decem,
  3. Speranti plures—nam stare aut crescere debent
  4. Munera—venerunt plusve minusve duae;
  5. Tertius et quartus multo inferiora tulerunt;
  6. Libra fuit quinto Septiciana quidem;
  7. Besalem ad scutulam sexto pervenimus anno;
  8. Post hunc in cotula rasa selibra data est;
  9. Octavus ligulam misit sextante minorem;
  10. Nonus acu levius vix cocleare tulit.
  11. Quod mittat nobis decumus iam non habet annus:
  12. Quattuor ad libras, Postumiane, redi.
  1. Nondum murice cultus asperoque
  2. Morsu pumicis aridi politus
  3. Arcanum properas sequi, libelle.
  4. Quem pulcherrima iam redire Narbo,
  5. Docti Narbo Paterna Votieni,
  6. Ad leges iubet annuosque fasces:
  7. Votis quod paribus tibi petendum est,
  8. Continget locus ille et hic amicus.
  9. Quam vellem fieri meus libellus!
  1. Instanti, quo nec sincerior alter habetur
  2. Pectore nec nivea simplicitate prior,
  3. Si dare vis nostrae vires animosque Thaliae
  4. Et victura petis carmina, da quod amem.