Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Cultus: ab hoc mallet vecta fuisse soror;
- Hunc nec Cinyphius tonsor violaverit, et tu
- Ipse tua pasci vite, Lyaee, velis.
- Terga premit pecudis geminis Amor aureus alis,
- Palladius tenero lotos ab ore sonat:
- Sic Methymnaeo gavisus Arione delphin
- Languida non tacitum per freta vexit onus.
- Imbuat egregium digno mihi nectare munus
- Non grege de domini, sed tua, Ceste, manus;
- Ceste, decus mensae, misce Setina: videtur
- Ipse puer nobis, ipse sitire caper.
- Det numerum cyathis Instanti littera Rufi:
- Auctor enim tanti muneris ille mihi:
- Si Telethusa venit promissaque gaudia portat,
- Servabor dominae, Rufe, triente tuo;
- Si dubia est, septunce trahar; si fallit amantem,
- Ut iugulem curas, nomen utrumque bibam.
- Formosam sane, sed caecus diligit Asper.
- Plus ergo, ut res est, quam videt Asper amat.
- Tonsorem puerum, sed arte talem,
- Qualis nec Thalamus fuit Neronis,
- Drusorum cui+ contigere barbae,
- Aequandas semel ad genas rogatus
- Rufo, Caediciane, commodavi.
- Dum iussus repetit pilos eosdem,
- Censura speculi manum regente,
- Expingitque cutem facitque longam
- Detonsis epaphaeresin capillis,
- Barbatus mihi tonsor est reversus.
- Auditur quantum Massyla per avia murmur,
- Innumero quotiens silva leone furit,
- Pallidus attonitos ad Poena mapalia pastor
- Cum revocat tauros et sine mente pecus:
- Tantus in Ausonia fremuit modo terror harena.
- Quis non esse gregem crederet? unus erat,
- Sed cuius tremerent ipsi quoque iura leones,
- Cui diadema daret marmore picta Nomas.
- O quantum per colla decus, quem sparsit honorem
- Aurea lunatae, cum stetit, umbra iubae!
- Grandia quam decuit latum venabula pectus