Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quod donas, facis ipse Blaesianum.
  2. Hoc longum tibi, vita dum manebit,
  3. Hoc et post cineres erit tributum.
  1. Qui Palatinae caperet convivia mensae
  2. Ambrosiasque dapes, non erat ante locus:
  3. Hic haurire decet sacrum, Germanice, nectar
  4. Et Ganymedea pocula mixta manu.
  5. Esse velis, oro, serus conviva Tonantis:
  6. At tu si properas, Iuppiter, ipse veni.
  1. Non horti neque palmitis beati,
  2. Sed rari nemoris, Priape, custos,
  3. Ex quo natus es et potes renasci,
  4. Furaces, moneo, manus repellas
  5. Et silvam domini focis reserves:
  6. Si defecerit haec, et ipse lignum es.
  1. 'Tristis Athenagoras non misit munera nobis,
  2. Quae medio brumae mittere mense solet.'
  3. An sit Athenagoras tristis, Faustine, videbo:
  4. Me certe tristem fecit Athenagoras.
  1. Si te sportula maior ad beatos