Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Inferiore tonet nube serenus apex
  2. Et prius arcano satietur numine Phoebi,
  3. Nascentis Circe quam videt ora patris.
  4. Haec, Auguste, tamen, quae vertice sidera pulsat,
  5. Par domus est caelo, sed minor est domino.
  1. Quod Caietano reddis, Polycharme, tabellas,
  2. Milia te centum num tribuisse putas?
  3. 'Debuit haec' inquis. Tibi habe, Polycharme, tabellas
  4. Et Caietano milia crede duo.
  1. Qui praestat pietate pertinaci
  2. Sensuro bona liberalitatis,
  3. Captet forsitan aut vicem reposcat:
  4. At si quis dare nomini relicto
  5. Post manes tumulumque perseverat,
  6. Quaerit quid, nisi parcius dolere?
  7. Refert sis bonus, an velis videri.
  8. Praestas hoc, Melior, sciente fama,
  9. Qui sollemnibus anxius sepulti
  10. Nomen non sinis interire Blaesi,
  11. Et de munifica profusus arca
  12. Ad natalicium diem colendum
  13. Scribarum memori piaeque turbae
  14. Quod donas, facis ipse Blaesianum.
  15. Hoc longum tibi, vita dum manebit,
  16. Hoc et post cineres erit tributum.
  1. Qui Palatinae caperet convivia mensae
  2. Ambrosiasque dapes, non erat ante locus:
  3. Hic haurire decet sacrum, Germanice, nectar
  4. Et Ganymedea pocula mixta manu.
  5. Esse velis, oro, serus conviva Tonantis:
  6. At tu si properas, Iuppiter, ipse veni.
  1. Non horti neque palmitis beati,
  2. Sed rari nemoris, Priape, custos,