Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Iam tacet Eoum barbara Memphis opus:
- Pars quota Parrhasiae labor est Mareoticus aulae?
- Clarius in toto nil videt orbe dies.
- Septenos pariter credas adsurgere montes,
- Thessalicum brevior Pelion Ossa tulit;
- Aethera sic intrat, nitidis ut conditus astris
- Inferiore tonet nube serenus apex
- Et prius arcano satietur numine Phoebi,
- Nascentis Circe quam videt ora patris.
- Haec, Auguste, tamen, quae vertice sidera pulsat,
- Par domus est caelo, sed minor est domino.
- Quod Caietano reddis, Polycharme, tabellas,
- Milia te centum num tribuisse putas?
- 'Debuit haec' inquis. Tibi habe, Polycharme, tabellas
- Et Caietano milia crede duo.
- Qui praestat pietate pertinaci
- Sensuro bona liberalitatis,
- Captet forsitan aut vicem reposcat:
- At si quis dare nomini relicto
- Post manes tumulumque perseverat,