Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Quem pius astrifero Cyllarus ore bibit?
  2. Te nec Amyclaeo decuit livere veneno,
  3. Nec Miletos erat vellere digna tuo.
  4. Lilia tu vincis nec adhuc delapsa ligustra,
  5. Et Tiburtino monte quod alget ebur;
  6. Spartanus tibi cedet olor Paphiaeque columbae,
  7. Cedet Erythraeis eruta gemma vadis:
  8. Sed licet haec primis nivibus sint aemula dona,
  9. Non sunt Parthenio candidiora suo.
  10. Non ego praetulerim Babylonos picta superbae
  11. Texta, Samiramia quae variantur acu;
  12. Non Athamanteo potius me mirer in auro,