Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Non sunt Parthenio candidiora suo.
  2. Non ego praetulerim Babylonos picta superbae
  3. Texta, Samiramia quae variantur acu;
  4. Non Athamanteo potius me mirer in auro,
  5. Aeolium dones si mihi, Phrixe, pecus.
  6. O quantos risus pariter spectata movebit
  7. Cum Palatina nostra lacerna toga!
  1. Disticha qui scribit, puto, vult brevitate placere.
  2. Quid prodest brevitas, dic mihi, si liber est?
  1. Qui nunc Caesareae lusus spectatur harenae,
  2. Temporibus Bruti gloria summa fuit.
  3. Aspicis, ut teneat flammas poenaque fruatur
  4. Fortis et attonito regnet in igne manus!
  5. Ipse sui spectator adest et nobile dextrae
  6. Funus amat: totis pascitur illa sacris;
  7. Quod nisi rapta foret nolenti poena, parabat
  8. Saevior in lassos ire sinistra focos.