Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et Tiburtino monte quod alget ebur;
  2. Spartanus tibi cedet olor Paphiaeque columbae,
  3. Cedet Erythraeis eruta gemma vadis:
  4. Sed licet haec primis nivibus sint aemula dona,
  5. Non sunt Parthenio candidiora suo.
  6. Non ego praetulerim Babylonos picta superbae
  7. Texta, Samiramia quae variantur acu;
  8. Non Athamanteo potius me mirer in auro,