Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Lilia tu vincis nec adhuc delapsa ligustra,
  2. Et Tiburtino monte quod alget ebur;
  3. Spartanus tibi cedet olor Paphiaeque columbae,
  4. Cedet Erythraeis eruta gemma vadis:
  5. Sed licet haec primis nivibus sint aemula dona,
  6. Non sunt Parthenio candidiora suo.
  7. Non ego praetulerim Babylonos picta superbae
  8. Texta, Samiramia quae variantur acu;
  9. Non Athamanteo potius me mirer in auro,
  10. Aeolium dones si mihi, Phrixe, pecus.
  11. O quantos risus pariter spectata movebit
  12. Cum Palatina nostra lacerna toga!
  1. Disticha qui scribit, puto, vult brevitate placere.
  2. Quid prodest brevitas, dic mihi, si liber est?