Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Nec Miletos erat vellere digna tuo.
- Lilia tu vincis nec adhuc delapsa ligustra,
- Et Tiburtino monte quod alget ebur;
- Spartanus tibi cedet olor Paphiaeque columbae,
- Cedet Erythraeis eruta gemma vadis:
- Sed licet haec primis nivibus sint aemula dona,
- Non sunt Parthenio candidiora suo.
- Non ego praetulerim Babylonos picta superbae
- Texta, Samiramia quae variantur acu;
- Non Athamanteo potius me mirer in auro,
- Aeolium dones si mihi, Phrixe, pecus.
- O quantos risus pariter spectata movebit
- Cum Palatina nostra lacerna toga!
- Disticha qui scribit, puto, vult brevitate placere.
- Quid prodest brevitas, dic mihi, si liber est?
- Qui nunc Caesareae lusus spectatur harenae,
- Temporibus Bruti gloria summa fuit.
- Aspicis, ut teneat flammas poenaque fruatur
- Fortis et attonito regnet in igne manus!
- Ipse sui spectator adest et nobile dextrae
- Funus amat: totis pascitur illa sacris;
- Quod nisi rapta foret nolenti poena, parabat
- Saevior in lassos ire sinistra focos.
- Scire piget post tale decus, quid fecerit ante:
- Quam vidi, satis hanc est mihi nosse manum.
- Nescio quid de te non belle, Dento, fateris,
- Coniuge qui ducta iura paterna petis.
- Sed iam supplicibus dominum lassare libellis
- Desine et in patriam serus ab urbe redi:
- Nam dum tu longe deserta uxore diuque
- Tres quaeris natos, quattuor invenies.
- Ae+ra per tacitum delapsa sedentis in ipsos
- Fluxit Aretullae blanda columba sinus.
- Luserat hoc casus, nisi inobservata maneret
- Permissaque sibi nollet abire fuga.
- Si meliora piae fas est sperare sorori
- Et dominum mundi flectere vota valent,
- Haec a Sardois tibi forsitan exulis oris,
- Fratre reversuro, nuntia venit avis.
- De praetoricia folium mihi, Paule, corona
- Mittis et hoc phialae nomen habere iubes.
- Hac fuerat nuper nebula tibi pegma perunctum,
- Pallida quam rubri diluit unda croci.
- An magis astuti derasa est ungue ministri
- Brattea, de fulcro quam reor esse tuo?
- Illa potest culicem longe sentire volantem
- Et minimi pinna papilionis agi;
- Exiguae volitat suspensa vapore lucernae
- Et leviter fuso rumpitur icta mero.
- Hoc linitur sputo Iani caryota Kalendis,
- Quam fert cum parco sordidus asse cliens.
- Lenta minus gracili crescunt colocasia filo,
- Plena magis nimio lilia sole cadunt;
- Nec vaga tam tenui discurrit aranea tela,
- Tam leve nec bombyx pendulus urguet opus.
- Crassior in facie vetulae stat creta Fabullae,
- Crassior offensae bulla tumescit aquae;
- Fortior et tortos servat vesica capillos
- Et mutat Latias spuma Batava comas.
- Hac cute Ledaeo vestitur pullus in ovo,
- Talia lunata splenia fronte sedent.
- Quid tibi cum phiala, ligulam cum mittere possis,
- Mittere cum possis vel cocleare mihi,—
- Magna nimis loquimur—cocleam cum mittere possis,
- Denique cum possis mittere, Paule, nihil?
- Archetypum Myos argentum te dicis habere.
- Quod sine te factum est, hoc magis archetypum est?
- Cum sitis similes paresque vita,
- Uxor pessima, pessimus maritus,
- Miror, non bene convenire vobis.
- Regia pyramidum, Caesar, miracula ride;
- Iam tacet Eoum barbara Memphis opus:
- Pars quota Parrhasiae labor est Mareoticus aulae?
- Clarius in toto nil videt orbe dies.
- Septenos pariter credas adsurgere montes,
- Thessalicum brevior Pelion Ossa tulit;
- Aethera sic intrat, nitidis ut conditus astris
- Inferiore tonet nube serenus apex
- Et prius arcano satietur numine Phoebi,
- Nascentis Circe quam videt ora patris.
- Haec, Auguste, tamen, quae vertice sidera pulsat,
- Par domus est caelo, sed minor est domino.
- Quod Caietano reddis, Polycharme, tabellas,
- Milia te centum num tribuisse putas?
- 'Debuit haec' inquis. Tibi habe, Polycharme, tabellas
- Et Caietano milia crede duo.
- Qui praestat pietate pertinaci
- Sensuro bona liberalitatis,
- Captet forsitan aut vicem reposcat:
- At si quis dare nomini relicto
- Post manes tumulumque perseverat,
- Quaerit quid, nisi parcius dolere?
- Refert sis bonus, an velis videri.
- Praestas hoc, Melior, sciente fama,
- Qui sollemnibus anxius sepulti
- Nomen non sinis interire Blaesi,
- Et de munifica profusus arca
- Ad natalicium diem colendum