Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Nec Miletos erat vellere digna tuo.
  2. Lilia tu vincis nec adhuc delapsa ligustra,
  3. Et Tiburtino monte quod alget ebur;
  4. Spartanus tibi cedet olor Paphiaeque columbae,
  5. Cedet Erythraeis eruta gemma vadis:
  6. Sed licet haec primis nivibus sint aemula dona,
  7. Non sunt Parthenio candidiora suo.
  8. Non ego praetulerim Babylonos picta superbae
  9. Texta, Samiramia quae variantur acu;