Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Misisti nummos quod mihi mille, quid est?
  2. 'Narrasti nihil' inquis 'et a te perdita causa est.'
  3. Tanto plus debes, Sexte, quod erubui.
  1. Si tua, Cerrini, promas epigrammata vulgo,
  2. Vel mecum possis vel prior ipse legi:
  3. Sed tibi tantus inest veteris respectus amici,
  4. Carior ut mea sit quam tua fama tibi.
  5. Sic Maro nec Calabri temptavit carmina Flacci,
  6. Pindaricos nosset cum superare modos,
  7. Et Vario cessit Romani laude coturni,
  8. Cum posset tragico fortius ore loqui.
  9. Aurum et opes et rura frequens donabit amicus:
  10. Qui velit ingenio cedere, rarus erit.
  1. Pauper videri Cinna vult; et est pauper.
  1. Cum facias versus nulla non luce ducenos,
  2. Vare, nihil recitas. Non sapis, atque sapis.
  1. Phosphore, redde diem: quid gaudia nostra moraris?
  2. Caesare venturo, Phosphore, redde diem.
  3. Roma rogat. Placidi numquid te pigra Bootae
  4. Plaustra vehunt, lento quod nimis axe venis?