Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et panem facis et facis farinam.
  1. Egi, Sexte, tuam, pactus duo milia, causam:
  2. Misisti nummos quod mihi mille, quid est?
  3. 'Narrasti nihil' inquis 'et a te perdita causa est.'
  4. Tanto plus debes, Sexte, quod erubui.
  1. Si tua, Cerrini, promas epigrammata vulgo,
  2. Vel mecum possis vel prior ipse legi:
  3. Sed tibi tantus inest veteris respectus amici,
  4. Carior ut mea sit quam tua fama tibi.
  5. Sic Maro nec Calabri temptavit carmina Flacci,
  6. Pindaricos nosset cum superare modos,
  7. Et Vario cessit Romani laude coturni,
  8. Cum posset tragico fortius ore loqui.
  9. Aurum et opes et rura frequens donabit amicus:
  10. Qui velit ingenio cedere, rarus erit.
  1. Pauper videri Cinna vult; et est pauper.
  1. Cum facias versus nulla non luce ducenos,
  2. Vare, nihil recitas. Non sapis, atque sapis.
  1. Phosphore, redde diem: quid gaudia nostra moraris?
  2. Caesare venturo, Phosphore, redde diem.
  3. Roma rogat. Placidi numquid te pigra Bootae
  4. Plaustra vehunt, lento quod nimis axe venis?
  5. Ledaeo poteras abducere Cyllaron astro:
  6. Ipse suo cedet nunc tibi Castor equo.
  7. Quid cupidum Titana tenes? Iam Xanthus et Aethon
  8. Frena volunt, vigilat Memnonis alma parens.
  9. Tarda tamen nitidae non cedunt sidera luci,
  10. Et cupit Ausonium luna videre ducem.
  11. Iam, Caesar, vel nocte veni: stent astra licebit,
  12. Non deerit populo te veniente dies.
  1. Invitas ad aprum, ponis mihi, Gallice, porcum.
  2. Hybrida sum, si das, Gallice, verba mihi.
  1. Esse tibi videor saevus nimiumque gulosus,
  2. Qui propter cenam, Rustice, caedo cocum.
  3. Si levis ista tibi flagrorum causa videtur,
  4. Ex qua vis causa vapulet ergo cocus?
  1. Si quid forte petam timido gracilique libello,
  2. Inproba non fuerit si mea charta, dato.
  3. Et si non dederis, Caesar, permitte rogari:
  4. Offendunt numquam tura precesque Iovem.
  5. Qui fingit sacros auro vel marmore vultus,
  6. Non facit ille deos: qui rogat, ille facit.
  1. Vidisti semel, Oppiane, tantum
  2. Aegrum me, male, saepe te videbo.
  1. Non tot in Eois timuit Gangeticus arvis
  2. Raptor, in Hyrcano qui fugit albus equo,
  3. Quot tua Roma novas vidit, Germanice, tigres:
  4. Delicias potuit nec numerare suas.
  5. Vincit Erythraeos tua, Caesar, harena triumphos
  6. Et victoris opes divitiasque dei:
  7. Nam cum captivos ageret sub curribus Indos,
  8. Contentus gemina tigride Bacchus erat.
  1. Munera qui tibi dat locupleti, Gaure, senique,
  2. Si sapis et sentis, hoc tibi ait 'Morere.'
  1. Dic, toga, facundi gratum mihi munus amici,
  2. Esse velis cuius fama decusque gregis?
  3. Apula Ledaei tibi floruit herba Phalanthi,
  4. Qua saturat Calabris culta Galaesus aquis?
  5. An Tartesiacus stabuli nutritor Hiberi
  6. Baetis in Hesperia te quoque lavit ove?
  7. An tua multifidum numeravit lana Timavum,
  8. Quem pius astrifero Cyllarus ore bibit?
  9. Te nec Amyclaeo decuit livere veneno,
  10. Nec Miletos erat vellere digna tuo.
  11. Lilia tu vincis nec adhuc delapsa ligustra,
  12. Et Tiburtino monte quod alget ebur;
  13. Spartanus tibi cedet olor Paphiaeque columbae,
  14. Cedet Erythraeis eruta gemma vadis:
  15. Sed licet haec primis nivibus sint aemula dona,
  16. Non sunt Parthenio candidiora suo.