Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Omnis et ad reducem dum litat ara Iovem,
  2. Dat populus, dat gratus eques, dat tura senatus,
  3. Et ditant Latias tertia dona tribus:
  4. Hos quoque secretos memoravit Roma triumphos,
  5. Nec minor ista tuae laurea pacis erat,
  6. Quod tibi de sancta credis pietate tuorum.
  7. Principis est virtus maxima, nosse suos.
  1. Pistor qui fueras diu, Cypere,
  2. Causas nunc agis et ducena quaeris:
  3. Sed consumis et usque mutuaris.
  4. A pistore, Cypere, non recedis:
  5. Et panem facis et facis farinam.
  1. Egi, Sexte, tuam, pactus duo milia, causam:
  2. Misisti nummos quod mihi mille, quid est?
  3. 'Narrasti nihil' inquis 'et a te perdita causa est.'
  4. Tanto plus debes, Sexte, quod erubui.
  1. Si tua, Cerrini, promas epigrammata vulgo,
  2. Vel mecum possis vel prior ipse legi: